# De totius Africae descriptione 221

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/221

Multa hoc loco occurrunt, quae de huius Regis viciis recensere possem, à quo amplissima me recepisse beneficia fateor, verùm id nuius iam non est instituti: hoc saltim affirmare possim, eum in exigendis à subditis maximis pecuniis, mirum esse artificem. Ipse verò inter mulieres, cantores, histriones, aliasque id genus delicias, nunc in palacio, nunc in hortis sese continet. Quoties autem Musicum aliquem ad se accersi iubet, is non nisi obductis oculis ad falconum morem introducitur. Tuneti aureum vigintiquatuor carata, vt vocant monetarij, continet, hoc est, aureum vnum Europae cum vnius aurei parte tertia: cudit & argenteam quandam monetam figura quadratam, quae sex caratis pendet, huius .xxx. aut. xxxij. aureo aequiualent, Nasari appellant: Itali Tuneti aureum Doble vocant. Hęc autem de Tuneti Rege, de eiusque ritibus annotasse sufficiat. ¶ Neapolis. Ntiquissimum oppidulum à Romanis ad mare Mediterraneum exstructum, distat Orientem versus à Tuneto in duodecimo ferè miliario, in quo Mauri quidam Nabel appel lati inhabitant. Incolis quondam fuit copiosiss. nunc autem rustici quidam inhabitant, qui agrum lino tantùm accommodum colunt. ¶ Cammer. Iusdem ferè antiquitatis oppidum Cartagini vicinum, à Tuneto autem in octauo miliario positum Septentrionem versus. Incolarum numero frequentissimum est, olitores sunt omnes, qui olera fructusque Tunetum venalia conferunt. Hic maxima saccareorum calamorum prouenit copia, quae & Tunetum deuehi solet: verùm quandoquidem saccarum exstrahendi artem non nouerunt, in secundis tantùm mensis succum sugendo eliciunt. E Marsa. Ntiquissimum quoque est oppidulum ad mare Mediterraneum eodem loco po situm, vbi Cartaginensium portus fuit, per aliquot annos desertum remansit, nunc autem quibusdam piscatoribus agrorumque cultoribus tantùm incolitur: solent hic telam quoque candicare. Reperias non procul hinc castra aliquot, in quibus se Tuneti Rex aestate continere cas a solet. ¶ Ariana. Riana oppidulum vetustum à Gothis in octauo ferè miliario à Tuneto Septentrionem versus conditum. Hortis amoenissimis maximeque fructiferis cingitur, murum habet munitissimum, agricolarum maximam frequentiam. Reperiuntur praeterea & alia quaedam non procul à Cartagine oppidula, quorum nonnulla incolas habent, reliqua habitatoribus sunt destituta, nomina prorsus memoriae exciderunt. ¶ Hammamet. Ham Ammamet oppidum ante paucos annos à Mahumetanis exstructum, muris cingitur munitissimis, distat à Tuneto quin quaginta ferè passuum milibus. Huius incolae miserrimi, crebrisque exactionib. infelicissimi, piscatores ferè omnes aut carbonat ij ¶ Eraclia. Ppidulum vetustissimum à Romanis in mon te quodam exstructum, ab Arabibus postea deletum fuit. ¶ Susa oppidum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
