# De totius Africae descriptione 223

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/223

Mahdi cùm primum hanc ingressus fuisset regionem, incognito habitu se à Mahumete originem duxisse finxit, quare adeo populi sibi conciliauit beneuolentiam, vt illorum auxilio Cairaoan princeps effectus, el Malidi Calisa fuit appellatus: postea cùm Occidentem versus per quadragilita miliaria Numidiam ingressus esset, vt debita sibi reciperet tributa, à Segelmesse principe captus, atque in carcere asseruatus fuit: mox tame Segelmessenus mi sericordia ductus in pristinam illum restituit libertatem, atque mox ab eodem interfectus fuit. Deinde cùm in populum tyrannidem exercere coe pisset, atque nonnullos se coniuratores habere intel lexisset, hoc oppidum construere coepit, ad quod quoties opus esset, tutò se recipere posset. Tandem quidam Beiezid concionator, quem asininum equitem appellabant, eò quòd asino perpetuò insidens quadraginta milium exercitum secum ducebat, Cairaoan venit: Mahidi verò ad nouum à se conditum oppidum fugit, vbi triginta nauium classe quę à principe Cordouę Mahumetano missę fue runt, ita contra hostes dimicauit, vt Beiezid atque eius filius in eo praelio sint interfecti: post haec Cairaoan rediens cum ciuibus pacem fecit, reman sitque imperium penes huius successores in annos permultos.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
