# De totius Africae descriptione 224.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 224.1 to 224.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.1

Ab hinc verò annis centum & triginta à Christianis receptum fuit oppidum, deinde rursum à quodam Marocci pontifice Abdul Mumeno recuperatum fuit, nunc autem Tuneti Regis imperio paret, à quo grauissimis indies vexatur exactionibus. Incolae ad regiones transma rinas negociantur: maximas alunt cum Arabibus inimicitias, adeo vt vix agrum illis exercere liceat: non multis ab hinc annis Petrus Nauariensis no uem tantùm nauium classe oppidum aggredi co natus est, verùm ingenti suorum iactura re infecta redire coactus fuit, idque anno à Christo nato millesimo quingentesimo decimonono. ¶ Affacus ciuitas. B Afris ad mare Mediterraneum iis tem poribus exstructa fuit, quibus cum Romanis gerebant bellum. Muris altissimis atque munitissimis cingitur, incolis olim fuit di tissima, nunc autem trecentas tantùm aut quadringentas numerat familias, officinas numero perpaucas: tam Arabum quàm Tuneti Regis ve xatur molestiis: omnes hic aut textores, nautae, aut piscatores sunt. Maxima hic eorum piscium colligitur copia, qui Spares illis appellari consue uit, quae vox neque Arabibus neque Barbaris, multo minus latinis quicquam sonat. Vescuntur & hi panehordeaceo atque Besin: vestitus his est vilissimus, nonnulli apud Aegyptios ac Turcas negociantur. airao an olim oppidum amplißimum. Airaoan siue alio nomine Caroen nobilissimum oppidum conditorem habuit. Hucba, qui vniuersi exercitus dux ex Arabia deserta ab Hutmeno Pontifice tertio missus fuerat: à Mediterraneo mari. xxxvi. à Tune to verò centum ferè abest miliaribus, neque aliam ob causam conditum fuisse dicunt, quàm vt in eo exercitus cum omni praeda Barbaris atque Numidis adempta, securè se continere possent. Muris illud cinxit munitissimis, elegantissimumque in eo construxit templum artificiosissimis colum nis sumptuosissimum. Hic post mortem Hutmeni Muchauiae princeps est constitutus, rexitque imperium ad tempora vsque Qualidi Calisae, Habdulmalic filij, qui tum Damascum inhabitabat: hic ducem quendam (Muse Noair vocabant) cum exercitu ingenti Cairaoan misit: qui postquam per aliquot dies cum exercitu non procul à Cairaoan consedisset, Occidentem versus pergendo multas cepit atque depopulatus est ciuitates, do nec tandem ad Oceani littora peruenisset, ac po stea Cairaoan redit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
