# De totius Africae descriptione 227

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/227

Deinde paucis post haec diebus insulares interfectis omnibus alterius partis ducibus, in hunc vsque diem totius eius regni imperium penes se seruauerunt. Colligitur ex hac insula singulis annis prouentus octuaginta illius regionis aureorum millia, idque propter maximam in ea mercatorum Alexandrinorum, Turcarum, atque Tunetanorum frequentiam. Nunc autem quoniam crebris inter se vexantur dissidiis atque contentionibus, coepit illorum Resp. multis partibus diminui. Nostro tempore Ferdinandus Hispaniarum Rex ingentem exercitum eò misit, cui Albensem praefecit Ducem: hic quoniam Insulae naturam non satis nouerat, milites cùm adhuc procul ab Insula essent, naues exire voluit: Mauris autem tam strenuè Insulam defendentibus, Hispani loco cedere coacti sunt; accessit & ad illorum infortumum, quòd tantum aquae reperire non potuerunt, vnde ingentem quam sibi contraxerant sitim sedare potuissent: huc adde quòd cùm primùm Christiani huc aduenerant, mare iam multò accreuerat, cùm autem ad naues redire voluerunt, propter nimium aris decrementum, naues ne in arena haerere coSerpetur, aliquanto longius à littore sese recepe τα re manserat autem arena per quatuor ferè ijaquis nuda, adeò vt maximis laboribus et. 70. A vigationibus milites eò peruenire vix po– Insequentibus verò à tergo Mauris, tan CXstianorum fuit infortunium, vt illori pan pars maxima aut interfecta fuit, aut à Mauris capta, reliqui nauigio in Siciliam peruenerunt. Postea interiectis aliquot annis, Carolus Quintus instructissimam eò elassem misit, cui Rhodiensem quendam ducem pręfecit, ordinis Sancti loannis Meseine: hic tanta in eo praelio vsus est prudentia, quòd Mauri promisso tributo quinque millium illius regionis aureorum inducias impe trauerunt, quae & in hunc vsque diem durant. ¶ Soara oppidum.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
