# De totius Africae descriptione 228.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 228.1 to 228.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/228.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/228.1

Oara oppidulum ab Afris ad mare Mediterraneum conditum, distat à Lotophagiti insula quinquaginta ferè Orientem versus passuum milia. Huius murus vilissimus est, inha bitatores miserrimi, nihil aliud quàm calcem aut gypsum conficiunt, quae ad Regnum Tripolitanum venalia conferuntur. Ager his infelicissis mus est: incolae perpetuis Christianorum incursionibus infestantur, ab eo praesertim tempore, quo ab eis expugnata fuit Tripolis. ¶ Lepida. Etustissima ciuitas à Romanis aedificata muris altissimis munitissimisque cincta, bis à Mahumetanis occupata fuit, è cuius lapidibus postea exstructa fuit Tripolis. † Tripolis antiqua. Ripolis à Romanis exstructa, deinde à Go this, postremò à Mahumetanis eo tempo re fuit occupata, quo Homar Calisa secun dus imperauit. Hi postquam Tripolitanum ducem per sex menses obsedissent, tandem Cartaginem fugere coegerunt. Incolae partim interfecti, partim in Aegyptum atque Arabiam capti fuerunt abducti, teste Ibnu Rachich apud Atros historiographo celeberrimo. ¶ Tripolis Barbariae. Ost excidium antiquae Tripolis, condita est altera eodem nomine appellata: hęc muris altissimis atque elegantissimis quanquam non admodum muuitis cingitur, in campo quodam arenoso sita est, in quo dactilorum satis bona prouenit copia. Huius domus ad Tuneti domos collatę elegantissimae sunt, deinde & hic artes suis omnes sunt locis distinctae. Magna hic reperitur telę textorum copia. Nullus hic puteus nullusque omnino fons est: aquam omnes è cisternis quibusdam petunt. Magna hic semper frumenti caritas, omnes enim Tripolis agri perinde atque Nu midiae arenosi sunt atque aridi. Huius rei ratio est quòd qui pinguiores huius regionis essent agri, frequentissimis maris vndis teguntur. Huius regionis incolę maximam hodie agrorum partem in Septentrione à Mari occupatam dicunt, quod & facilè in regionibus Monaster, Magdia, Asfacos, Capes, atque in Lotophagiti insula cognosci po test, necnon in aliis quoque partibus Orientalibus, vbi ad miliare vnum aut alterum mare ingressis vix aqua ad vmbilicum pertingit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
