# De totius Africae descriptione 228.5-8

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 228.5 to 228.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/228.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/228.5

Neque desunt qui eam ciuitatem magis in Septentrione po sitam fuisse opinentur, verùm crebris indies maris inundationibus, paulatim Meridiem versus aedificatam fuisse, cuius rei testimonium praebent integra adhuc quibusdam locis aedificiorum mo numenta, quae maris fluctibus fuerunt demersa. Frequentissima hic exstructa fuerunt templa atque collegia: xenodochium habuit quod pauperes atque exteros recipiebat: parcissime victitant. Besis tan tùm hordeaceo vescuntur; in hac enim regione vel minimum prouenit hordei, adeò vt ditissimus hac censeatur, qui vnum aut alterum possidet frumenti modium, mercaturam tamen ferè exercent omnes: est enim ea ciuitas Numidiae atque Tuneto vicina, neque inde Alexandriam vsque vllum aliud reperitur oppidum: non etiam procul à Si cilia atque Maltha abest: solentque quotannis ad eorum portum Venetorum naues confluere, ma ximamque eò aduenere mercium copiam. Semper Tuneti Regis imperio paruerunt. Eo autem tempore, quo Abulhasen Fessae Rex Tunetum obsedit, Regem cum Arabibus ad desertum fugere coegit. Deinde victo Abulhaseno Tuneti Rex in regnum rediit: tum se ciues Regi opponere coeperunt: fuitque illorum Respub. maximis semper dissidiis bellisque intestinis vexata. Quod vbi Fessae Rex intellexisset, quinto belli ciuilis anno rur sum cum exercitu Tunetum profectus est, ipsum Regem praelio superatum atque Constantinam fugatum tam acriter obsedit, vt Constantinienses cium se Fesse Regis vim non posse ferre viderent, cum omni exercitu intromiserint. Tuneti Rex Eessam captiuus primò adducitur, deinde in Septae arce aliquandiu asseruatus est. Interea autem Tripolis viginti nauium Genuensium classe expugnata atque depopulata fuit, habitatores vero captiui. Quod postquam Fessae Rex intellexisset, ea conditione cum Genuensibus egit, vt ipse nu Ff iiij at i byGoogle meratis quinquaginta aureorum millibus, ipse in pace oppidum possideret. Genuenses postea inde profecti, maximam aureorum partem adulterinam intellexerunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
