# De totius Africae descriptione 229

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/229

Posthaeo Tuneti Rex à Fessa Rege Abuselimo libertati restitutus fuit, quo tandem ad regnum reuerso, remansit penes successores imperium, donec Abubar Hutmeni filius in Tripolitana arce vnà cum filiolo à nepote interfectus fuit, qui & postea sibi id Regni vsurpauit: idem postea praelio quodam periit, quod contra Hubdul Mumenum gessit, qui statim Tripolitanum regnum assumpsit. Huic successit filius Zacharias, qui post menses aliquot peste interiit. Post hunc in Regem electus fuit Mucamen Heseni filius Zachariae cognatus, qui postquam tyrannidem inter ciues exercere coepisset, a populo regno expulsus est: ad regnum postea quidam è ciuibus suecessit, qui modestissimè imperauit. Qui verò antea expulsus fuerat, aliquot militum exercitum misit qui Tripolitanum vexarent im perium, hi statim amisso praelio fugerunt. Post hęc qui humanissimè regnare coeperat, in tyrannum versus est, quo à cognato interfecto, populus nobilem quendam virum, qui tum temporis Eremitam agebat, coacto ferè animo regere voluerunt, remansitque penes illum huius vrbis im perium, donec Ferdinandus Petrum quendam Na uariensem eò misisset: qui cùm improuiso aduentu suo vrbem occupasset, captiuos plurimos secum duxit. Tripolis praefectus vnà cum genero Messinam captiui missi sunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
