# De totius Africae descriptione 23

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/23

Camelos ac reliquas pecudes frugibus atque dactylis commutant: sicque miseris illis agricolis vtcunque labores pensantur: sed quid hoc famelicę illi mul titudini satisfacere posset? Eam ergo ob causam multos indies inuenias horum filios apud Sicudos, qui pignore illic relinquuntur. Si quando enim nihil ad manus est, quòd frumento commu tetur, filiis obsidibus de pecunia cauendum est. Tum si non statim ad praescriptum numeretur diem, pueros sibi mancipiorum loco seruant. Quo die elapso, si quis parens suum redimere filium velit, ter aut quater debitam summam exsoluat oportet: quò fit vt nulli reperiantur neque furtis neque rapinis intentiores. Si quisquam extraneus in illorum manus incidat, rebus omnibus exutus mox ab his in Siciliam deuehitur, atque illic aut venditur aut frugibus commutatur. Neque putem ab hinc centum annis aliquam mercatorum societatem ea maritima loca introgredi ausam, quibus iam dictorum desertum cingitur. Quum fortè ob mercaturam, aut aliud quiduis serij, est praetereundum, illorum regio ad quingenta aut eò plus miliaria deuitatur. Memini me quondam, quò tutior esset transitus, minusque ab his periculi immineret, quibusdam mercatorib. adiunctum fuisse, tribusque nauibus illos praeternauigasse. Cumque ab his videremur, mox ad littus accurrunt, ac indicio nescio quo significant se velle nobiscum inire mercaturam, quam nobis maxi ized by Google Dig. maximè profuturam pollicebantur. Sed quia non adeò fidem illis habebamus, nullus nauem exire audebat, quin prius quosdam nobis obsides tradidissent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
