Latin
231.10 to 231.11
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 231.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Perpetuis semper Arabum Regisque Tuneti exactionibus vexantur. Pagos hic atque vicos nonnullos reperias vilissimos. ¶Deni Gnarid. Istat hic mons à Tripoli in centesimo ferè miliario: huius accolae validissimi atque po tentissimi in libertate constituti, perpetuas habent cum montibus vicinioribus atque cum Numidiae deserto inimicitias. ¶Casi castellum. Duce quodam aedificatum, qui cum exercitu in Africam ad mare Mediterraneum venerat: non procul à Tripoli distat, tandem verò ab Arabibus deletum fuit. ¶Subeica. Vbeica castrum iis ferè temporibus conditum, quibus Mahumetani in Africam venerunt. Incolis olim fuit frequentiss. postea ab Arabibus deletum, nunc piscatores aliquot inhabitant. ¶Cair Heßin castrum. 4D mare Mediterraneum à Mahumetanis con ditum, postea ab Arabibus deletum fuit.