# De totius Africae descriptione 231.10-11

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 231.10 to 231.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/231.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/231.10

Perpetuis semper Arabum Regisque Tuneti exactionibus vexantur. Pagos hic atque vicos nonnullos reperias vilissimos. ¶ Deni Gnarid. Istat hic mons à Tripoli in centesimo ferè miliario: huius accolae validissimi atque po tentissimi in libertate constituti, perpetuas habent cum montibus vicinioribus atque cum Numidiae deserto inimicitias. ¶ Casi castellum. Duce quodam aedificatum, qui cum exercitu in Africam ad mare Mediterraneum venerat: non procul à Tripoli distat, tandem verò ab Arabibus deletum fuit. ¶ Subeica. Vbeica castrum iis ferè temporibus conditum, quibus Mahumetani in Africam venerunt. Incolis olim fuit frequentiss. postea ab Arabibus deletum, nunc piscatores aliquot inhabitant. ¶ Cair Heßin castrum. 4D mare Mediterraneum à Mahumetanis con ditum, postea ab Arabibus deletum fuit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
