Latin
FINIS LIBRI.V
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 232
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTVS. ¶Gar. Numeratis hactenus montibus, superest nunc vt de pagis atque vicis nonnihil dicamus, tum &de regiunculis aliquot: postea Numidiae quoque ciuitates recto ordine describemus. Qua in re nunc se mihi Gar primò offert, pagus ad mare Mediterraneum dactilorum copia opulentissimus: ager aridiusculus, paululum tantùm profert hordei copiam, quo huius inhabitatores vesci solent. ¶Gar &Gare. T Errenum est in quo antra stupendae sunt profunditatis, vnde lapides extractos dicunt, quibus condita fuit Tripolis antiqua, quandoquidem non procul inde distat. ¶Sarman. VS est amplissimum, non longo à Tripoli antiqua interuallo situm, dactylis copiosisse cùm praeterea nihil omnino frugum producat. ¶Zauiat Ben Iarbun. Agus est non longè à mari Mediterraneo situs, dactylis affluentissimus, caeterum frugibus omnibus infelicissimus: hunc religiosi quidam viri inhabitant. ¶Zanzor. St &hic quoque pagus Mediterraneo mari vicinus, distat a Tripoli duodecim ferè mi liaribus: artificum hic maxima est frequentia,