# De totius Africae descriptione 232

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, FINIS LIBRI.V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/232

LIBER SEXTVS. ¶ Gar. Numeratis hactenus montibus, superest nunc vt de pagis atque vicis nonnihil dicamus, tum & de regiunculis aliquot: postea Numidiae quoque ciuitates recto ordine describemus. Qua in re nunc se mihi Gar primò offert, pagus ad mare Mediterraneum dactilorum copia opulentissimus: ager aridiusculus, paululum tantùm profert hordei copiam, quo huius inhabitatores vesci solent. ¶ Gar & Gare. T Errenum est in quo antra stupendae sunt profunditatis, vnde lapides extractos dicunt, quibus condita fuit Tripolis antiqua, quandoquidem non procul inde distat. ¶ Sarman. VS est amplissimum, non longo à Tripoli antiqua interuallo situm, dactylis copiosisse cùm praeterea nihil omnino frugum producat. ¶ Zauiat Ben Iarbun. Agus est non longè à mari Mediterraneo situs, dactylis affluentissimus, caeterum frugibus omnibus infelicissimus: hunc religiosi quidam viri inhabitant. ¶ Zanzor. St & hic quoque pagus Mediterraneo mari vicinus, distat a Tripoli duodecim ferè mi liaribus: artificum hic maxima est frequentia,

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
