# De totius Africae descriptione 236

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, FINIS LIBRI.V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/236

Incolae postea sibi castra quaedam condiderunt, quorum nonnulla in libertate remanserunt, alia Arabum imperio parent. ¶ Cheneg. Xtendit se ea Regio ad flumen Ziz, atque Atlante monte terminatur, castris atque dactyliferis regionibus est copiosissima, quanquam dactyli minimi sint valoris, horum agri aridiores sunt atque angustissimi, nisi quòd in quibusdam, qui à flumine ad montes radices extenduntur, nonnihil hordei proueniat. Incolarum alij aut Arabibus parent, aut Garseluinis: alij omnino liberi sunt. His tota ea via subiecta est, quę à Segelmessa Fessam ducit, atque tributum amplissimum à mercatoribus illac iter facientibus exigunt. In hoc itinere tria praecipua reperies ca stra, quorum primum in rupe quadam altissima nubes attingere videtur. Huic subiecta quaedam domus est, in qua perpetuò milites quosdam inuenias, qui pro cameli sarcina quartam aurei partem postulant: secundum inde in decimoquinto distat miliario, non in monte sed in ipsa planicie positum, multis partibus copiosius atque opuientius est. Tertium Tamracostum appellant, di stat à secundo viginti ferè miliariorum spatio Meridiem versus, in publica conditum via. Reperiun tur praeterea & pagi nonnulli, aliaque quaedam castella minus frequentia. Mira illis est frumenti inopia: caprarum autem copia maxima, quas hyeme in antris quibusdam spaciosissimis ceu in suis munimentis seruant, ad quae strictissima quadam via ingreditur. Est quoque ad hanc regionem ingressus per quadraginta ferè miliaria adeò angustus, vt duo vel tres armati maximos hic sustinere possent hostium impetus. ¶ Matgara Regio. Nitium habet in Meridie à praedicta regione: frequentissima hic sunt castella ad flumen Ziz aedificata, horum praecipuum est Helel, in quo totius regionis princeps natione Arabs se continere solet. Huius milites tentoriis quibusdam campos occupant: habet & alios quoque mi lites secum, adeò vt neminem nisi fide publica exhibita praeterire sinant, quem non continuò bonis omnibus exuant. Sunt & alia hic passim mapalia atque castella, quę quoniam memoratu vix digna erant, consultò omisimus. ¶ Retel. Amdictae Regioni contigua est Retel, quae & ad flumen Ziz Meridiem versus per quinquaginta miliaria ad Segelmessae territorium se extendit. Regio castellis agrisque dactyliferis co piosissima. Incolae Arabibus parent, vltra modum auari atque pusillanimes sunt, adeò vt illorum cen tum vix se decem Arabibus opponere auderent; agrum ferè Arabibus colunt, perinde ac si illorum essent mancipia: in Oriente monte quodam inco lis vacuo, in Occidente verò planicie quadam deserta atque arenosa clauditur, ad quam Arabes à deserto redeunter se recipere solent. Sea Gg iiij byGoogle q Segelmesse territorium. Xtendit se Segelmessae territorium ad flumen Ziz à Septentrione Meridiem versus per viginti ferè miliaria: sunt in eo trecenta fere & quinquaginta castra, praeter pagos & vicos, quorum tres omnium sunt celeberrimi. Primum Tenegent vocant, numeratque mille, aut etiam plus familias: est autem oppido Segelmessae vicinus, quare in eo artificum magna reperitur copia.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
