Latin
FINIS LIBRI.V
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 239
Unproofread scanNot analysed yet
Tria hic castra, pagi verò quinque reperiuntur. Distat ab Athlante Meridiem versus centum, à Segelmessa sexaginta ferè miliaribus. Incolae mendicissimi Arabum imperio parent. ¶Teserin. Moenissima haec Regio ad fluuiolum quendam distat à Farcala triginta, ab Atlante verò sexaginta ferè miliaria Dactylis est copiosissima, complectitur pagos quindecim, ca stella verò sex, vnà cum duorum oppidorum ve stigiis, quorum nomina nusquam reperire potui. Teserin autem Afris perinde sonat atque latinis oppidum. ¶Beni Gumi. AEC Regio flumini Ghir adiacet, dactylis quoque abundat. Huius incolae miserrimi, equos Fessae emunt quos postea mercatoribus reuendunt, qui ad Nigritas proficiscuntur: numerantur in hac octo castella, vici verò quindecim: distat à Segelmessa Euroaustrum versus in centesimo ferè &quinquagesimo miliatio. ¶Masalig &Abuginan castra. N Numidiae deserto à Segelmessa in quinquagesimo ferè miliario ad flumen Ghir sita. Horum incolae Arabes mendicissimi, nihil enim hic frugum prouenit: dactylorum autem exigua prouenit copia. ¶Casair. Ppidulum in Numidiae deserto, distat ab Atlante viginti miliaribus: hic plum bum atque antimonium effodiunt, vnde huius incolae victum sibi parant, neque aliud quicquam hic boni prouenit. ¶Beni Besseri. Egiuncula ad Atlantis radices omni genere fructum copiosissima, nihil autem neque frugum, neque dactylorum profert. Tria sub se castra habet, deinde &quandam ferrifodinam, quae omnibus Segelmesse regionibus satis facit. Pagi hic rariores, principi Dubdu atque Arabibus parent, incolę omnes ferrum effodiendi artem exercent. ¶Guachde. Egio est in Meridie septuaginta miliaribus à Segelmessa sita: Tres sub se castra, pagos quamplurimos ad flumen Ghir ha bet: magna hic prouenit dactylorum, frugum au tem minima copia. Inhabitatores apud Nigritas negociantur: parentque omnes Arabum imperio, quibus &tributum persoluunt. ¶Trighig. Ria sunt in deserto quodam posita castra, dactylorum copia felicissima. Huius loci mulieres pannum ad culcitrae modum texunt, adeò subtilem tamen, vt sericum esse dicas, qui maximo apud Barbaros, Fessanos, atque Tesensinos vendi solet.