Latin
24
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 24
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vbi praestitissent, ab his aliquot eunuchos bonamque butyri copiam emimus. Ac mox solutis anchoris inde fugam occepimus, metuentes ne à Siculis ac Rhodiensib. piratis obruti, non bonis modò, sed &libertate spoliaremur. Sunt ergo hi rudes admodum, squalidi, pan nosi, macilenti, fame fracti, deos omnes perpetuò illis infensos dicas, à quibus tot quotidie pla D. S gis afficiuntur. 4 ¶Soaua, hoc est, qui pecudum atque armentorum curam gerunt, quique cùm Asticani sint, mores tamen Arabum imitantur. Vitos admodum inter Astos reperias, 1 qui nihil aliud quàm pastores agunt, habitantque ad montis Atlantis initium, atque variè in illo monte disperguntur. Semper aut Regi illius regionis, aut Arabibus tri buta exsoluere coguntur, iis tantummodo deniptis, qui Temesnam incolunt, sunt enim liberi atque potentissimi. Idioma habent cum caeteris Africę populis commune, nisi quòd illi qui cum Vrbis (haec ciuitas Tuneto vicina est) incolis ver santur, Arabicè loquuntur. Est &quidam praeterea populus, qui ad solum occupat, quod regionem dactyliferam à Tuneto dirimit. Solent hi saepenumero in regem mouere arma, vt annis his iam proximè elapsis videre licuit, quibus dicti re gis filius cùm à Constantina ad hos proficisceretur, quò debitum sibi censum exigeret, infoeliciter titer admodum pugnauit. Mox enim vbi de regij filij aduentu certiores facti sunt, cum duobus equitum millibus obuiam eunt, ac tandem nihil tale cogitantem bello superant atque interficiunt, omnemque quam secum adduxerat supellectilem secum abducunt. Id autem accidit anno Hegirae. 915. Ab eo tempore maximi fuerunt apud omnes nominis.