Latin
FINIS LIBRI.V
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 242
Unproofread scanNot analysed yet
Ntiquissimum est oppidum à Romanis eodem tempore conditum quo illi Barbariam occupauerunt, deinde excisum à Maliumetanis Africam ingressis restauratum fuit: nunc incolarum numero sic satis copiosum, muris elegantissimis cinctum: incolae etsi non diuites, ciuilitatis tamen sunt amatores. Nihil hic praeter dactylos prouenit. Varios habuerunt Principes. per aliquot enim annos Tunetani imperio paruerunt, idque in obitum vsque Regis Hutmeni, cui eiusdem ciuitatis sacerdos successit: neque vnquam ab eo tempore Tuneti Reges id sibi imperium recuperare potuerunt. Maxima hic scorpionum est copia, à quibus icti continuò moriuntur: quamobrem ciues ferè omnes aestatis tempore relicta vrbe rus commigrant, vbi in mensem vsque Nouembrem remanent. ¶Bargi. Liud quoddam oppidum est quod Borgi vulgò appellatur: distat Orientem versus à Pescara quatuordecim ferè passuum millia. Magna hic est omnium generum artificum, maxima verò agricolarum frequentia. Et quoniam ingens hîc est aquae penuria, cùm tamen agri assidua egeant irrigatione, quodam aquaeductu cuique in suum agrum aquam introducere licet, idque per vnam aut alteram horam, secundum agri latitudinem aut longitudinem? deinde vicinus quoque ager ad clepsidras adaquatur, ita tamen vt frequentissimè inter se rixentur, atque pro aquaeductu digladientur. ¶Nefra. Efra oppidum, ac eodem nomine appel lata regio, quae tria sub se castra habet, quorum maximum à Romanis, quantum ex structura colligere possum, fuit aedificatum. Ciuium hic maxima est frequentia, quos rusticitati natos dicas: olim ditissimi fuerunt, non enim procul à Libya aberant, eadem ipsa via qua ad Nigritas itur: verùm propter continuum cum Tuneti Rege gestum bellum, qui nunc Regem agit, oppidum deleuit: incolas partim interfecit, partim fugauit. Muros reliquaque omnia aedificia ita destruxit, vt iam pagum esse credideris. Non procul hinc fluuius quidam aquae calidae praeterfluit, cuius aqua cùm eorum potui, tum &agrorum quoque irrigationi seruit. νε -Teolaca. Ppidum est à Numidis aedificatum, mu risque vilissimis cinctum, cui etiam vicinus est fluuius quidam aquae calidae. Horum ager dactylis copiosissimus, frugibus verò infelicissimus est. Miserrimi huius oppidi ciues maximis indies cùm ab Arabibus, tum à Tuneti Rege exactionibus discruciantur: auari tamen sunt, atque vltra modum superbi, ac exteris inuidissimi. Deusen.