Latin
243.5 to 243.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 243.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Assa oppidum antiquissimum à Romanis ędificatum per aliquot annos proprium habuit ducem, postea à quodam Hucha Hutmeno Califa occupatum: muri verò solo fue runt aequati: arx interim remansit, quae sanè mu nitissima est, huius enim murus longitudine vigintiquinque est cubitorum, in crassitudine autem quinque habet cubitus, lapidibus elaboratis, atque eiusdem ferè artificij, cuius sunt lapides Amphiteatri Vespasiani. Posthaec ciuitatis murus restitutus fuit, atque tandem rursum à Mansore destructus, ciuitatis principe cum omnibus suis interfecto, Mansor alium quendam ei Regno praefecit. Nunc oppidum incolis refertissimum, domus omnes templo tantum excepto cum aliis quibusdam aedificiis vilissimae sunt, plateae spatiosissimae nigrisque lapidibus stratae, quales Neapolitanae atque Florentinae sunt plateae. Incolae non admodu diuites frequentissimis Tuneti Re gis exactionib. vexantur. Huius oppidi medio quadrati quidam profundi atque latissimi sunt rontes, muris vndique circumcincti. Aqua calida est potuique minus apta, nisi prius per horam vnam aut alteram refrigerata: summa hic aëris est intemperies, bona semper incolarum pars febribus detinetur. Ingenium illis est rude, illiberale, ac exteris omnibus minimè fauent: quamobrem &ab omnibus Afris mirè contemnuntur.