Latin
FINIS LIBRI.V
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 245
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua hic in centesimo tantùm reperitur miliario, eaque salsa, maximeque insipida à puteis quibusdam profundissimis petitur, idque ea praesertim via quae à Segelinessa Tumbutum ducit: maxima hic ferarum reptitiliumque copia est, vti &suo dicetur loco: in hac regione desertum est asperum, quod eis Asanad appellatur, in quo neque aquam, neque habitationes in centesimo vix reperias miliario: initium sumendo à puteo Asanad, ad puteum vsque Araoan, qui à Tumbuto circiter centum &quinquaginta miliaribus abest: hîc cum propter aquę penu riam tum &caloris nimiam vehementiam, multi quotidie homines multaque armenta intereunt. 6 De quodam deserto quod Zuensiga populus inhabitat. ST &in hac Regione desertum quoddam quod in Occidente à Tegasa initium habet, extenditurque Orientem versus ad desertum vsque Hair, quod Targa populus incolit: in Septentrione Segelmessae, Tebelbelti, atque Benigorai desertis adiungitur, in Meridie autem Ghir deserto clauditur quod Gubero regno adiacet: aridissimum, maximeque horrendum est desertum: illac tamen mercatores à Telensino ad Tum butum proficiscuntur: reperiuntur autem frequentissimi in eo itinere extrema siti exstincti. Includitur in hoc deserto &aliud quoddam, quod Goeten appellant, vbi nouem dierum itinere ne