# De totius Africae descriptione 248.5-6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 248.5 to 248.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/248.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/248.5

Nihil omnino commercij nobiscum habent, verùm eos cum maris Oceani accolis negociari saepenumero intelleximus. ] Gualatae Regni descriptio. ST sanè hoc regnum, si alia respicias, angustissimum: pagos enim tantùm tres cum aliquot vicis campisque dactyliferis com plectitur: distat à Nun Meridiem versus trecentis ferè, à Tumbuto Septentrionem versus quin gentis, à mari Oceano circiter centum miliaribus In hac Libye populi, dum adhuc eo Regno poti rentur, regiam constituerunt, quo tempore ingens mercatorum Barbarorum huc confluebat copia: postea verò regnante Heli principe opulentissimo mercatores relicta Gnalata ad Tumbutum atque Gago proficisci coeperunt, quę res summam attulit in regione rerum omnium penuriam. Horum lingua Sungai appellatur, nigerrimi sunt atque dibzy G Google atque erga exteros amicissimi. Nostris temporib. fuit haec Regio à Tumbuti Rege deuicta, fugatus inde princeps deserta petiit, quod vbi Tumbuti Rex animaduertisset, metuens ne cum omnibus deserti incolis rediret, iis conditionibus pacem dedit, vt singulis annis ingens quoddam numeraret tributum, remansitque igitur in hunc vsque diem hic princeps Tumbuti Regi tributarius. Hi moribus ritibusque cum adiacentis deserti incolis conueniunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
