# De totius Africae descriptione 25

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25

Multi etiam qui sub Tuneti rege erant, à rege ad hos desciuerunt, adeò vt horum princeps tantus euasit, vt non habeat in tota Africa, qui cum eo vllo conferri modo possit. ¶ Priscorum Afrorum fidos atque religio. Verunt Africani illi antiqui idololatriae dedit, quemadmodum & in hunc diem adhuc sunt Persae, qui alij solem alij ignem ceu Deos colunt. Habuerunt iam dicti Africani magnifica atque amplissima templa, cùm in Solis, tum in ignis honorem exstructa: In his noctes atque dies accensus fouebatur ignis, accurateque cauebatur, ne quid extingueretur, vti & apud Vestales Romanas factitatum legimus: quae om nia fusius atque copiosius videre licebit apud Per sarum ac Africanorum Chronographos. Qui Nu midiam & qui Libyam incolebant Africani, pla netam quendam quisque adorabat, cui & facrificia atque vota fiebant. Quidam ex illis quos antea Nigri vocabulo notauimus, Guighimo, hoc est Coeli Dominum venerabantur, fuitque illis sapior haec mens, non à propheta quodam aut doctore, sed quasi diuinitus introducta. Inde Iudaicam tandem sibi assumpserunt legem, in qua & multis annis stetisse dicuntur. Postea & Christia nae ogl byC nae fidei assertores, in ea tempora Christiani remanserunt, quibus suborta Mahumetanorum superstitio est, quod euenit anno Hegirae. 208. Eo tempore quidam ex Mahumetis discipulis apud hos tanta facundia, tantaque linguae fallacia habuere conciones, vt infirmos adhuc animos in suam pertraxerunt sententiam, adeò quòd omnia illa Nigritarum regna quae Libyae adiacent, Mahumetis sibi fidem assumpserint: vixque vlla illic reperiri poterit regio, quae Christianos in hunc vsque diem habeat.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
