Latin
LIBER SEPTIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 250
Unproofread scanNot analysed yet
Regnum est frumento, carnibus, atque gossypio opulentissimum. Maxima hic vbique artificum ac mercatorum copia: exteri tamen maximo sem per apud Regem sunt in homore. Inhabitatores ditissimi, mercibusque copiosissimi. Frequentia hic templa, sacerdotes, atque praelectores, qui in templis tantùm praelegunt, quandoquidem collegia non habent. Nigritas omnes ingenio, ciuilitate, atque industria antecedunt: primi omnium Mahumeticam assumpserunt legem, eo tempore quo Principem habuerunt Iosephi Regis Marocci auunculum, remansitque penes huius successores imperium: tandem lzenia deuictum huius regni Principem sibi tributarium reddidit, adeoque ingentibus vexauit exactionibus, vt vix tantum sit vnde familiam alere possit. ¶Tumbutum regnum. Vius Regni nomen nostris ferè temporibus ab eiusdem nominis oppido desumptum volunt, cuius conditorem fuisse dicunt quendam Mense Suleiman, Hegirae anno sexcentesimo decimo: in duodecimo miliario à quodam fluuiolo situm fuit, quod è Nigro flumine effluebat, cuius domus omnes in tuguriola cretacea stramineis tectis sunt mutatae. Visitur tamen elegantissimum quoddam templum, cuius murus ex lapidibus atque calce viuo est fabricatus: deinde &palacium quoddam Regium à quodam Granata viro artificissimo conditum. Frequentissimae hic sunt artificum, mercatorum, praecipuè autem telae atque gossypij textorum officinae. Huc mercatores Barbari pannum ex Europa adferunt. Huius quoque regionis mulieres faciem terunt, ancillis tamen exceptis, iisque quae omnia. ad victum necessaria vendunt. Incolae, ac inter hos exteri praesertim sunt ditissimi, adeò vt qui iam Regem agit, vtramque filiam duobus mercatoribus ditissimis in vxores dederit. Frequentissimi hic putei, qui aquam prębent dulcissimam, ac quoties Niger flumen excrescit, eius aquam ductibus quibusdam in vrbem trahunt. Regio est frumentis, pecudibus, lacte, atque butyro copiosissima: salis verò summa est penuria. huc enim à Tegasa, quod oppidum in quingentesimo abest miliario, adferri solet. Ego cùm hic essem, vidi salis sarcinam vnam, quantum camelus ferre potuit, octuaginta emi aureis. Tumbuti Rex opulentissimus bracteas aliquot atque sceptra habet, quorum nonnulla mille &trecentarum sunt librarum: magnificam optimeque instructam alit aulam. quoties aliquò proficiscitur, camelo insidet, qui à nobilib. duci solet: idem euenit quoties ad bellum proficiscitur, milites verò omnes equites sunt. Hunc si quis Regem alloqui velit, ad pedes primùm procidit, deinde terram sument in caput atque humeros sternit: soletque hic ferè mos ab illis seruari, qui nunquam antea Regi sunt locuti, aut qui ab alio Principe huc Legati sunt missi. Equitum semper tria millia habet, pedites propemodum innumeros, qui arcubus sagittas emittunt veneno infectas. Frequentissime cum his belligerantur, qui tributum persoluere recusant, "quot praelio capere possunt, Tumbuti mercatorib. vendunt.