# De totius Africae descriptione 252

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER SEPTIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/252

Ago oppidum amplissimum nullis quoque cingitur muris: distat à Tumbuto Meridiem versus quadringentis ferè passuum milibus, inclinaturque ferè ad Euroaustrum, Vilissimas habet domos, praeter eas quas Rex cum suis nobilibus occupat. Mercatores hic ditissimi reperiuntur: magna quoque semper affluere solet Maurorum copia, qui hic pannum emunt è Barbaria atque Europa aduectum. Maxima in vrbe opulentissima reperitur frumenti atque car nium abundantia: vini verò, arborum, atque fru ctuum summa inopia. Non hic melones, citreolos, neque orizam desiderabis: frequentissimi hic quoque putei, è quibus aqua hauritur dulcissima. Est & hîc locus quidam ad quem mancipia venalia adducuntur, idque iis praesertim diebus, quibus mercatores conuenire solent: quindecim an norum iuuenis sex aureis vendi solet, tantidem etiam & pueri emuntur. Habet Rex quoddam ab aliis semotum palatium, in quo maximam alit foeminarum atque mancipiorum copiam, quę & à quibusdam seruantur Eunuchis: & quò om nia sint tutiora, equitum atque peditum satis bonam alit custodiam. Inter portam priorem atque interiorem palacij partem, locus est muris cinctus in quo Rex omnium lites diffinire solet: & quanuis ipse diligentissimus omnia propemodu perficiat quę ad hanc rem pertinere videntur, habet tamen & suos conciliarios, aliosque quos habet à secretis, à thesauris, à negociis atque rationibus. Non dictu facilè quantum hic mercium quotidie adferatur, quamque preciosa atque sumptuosa sint omnia. Equi in Europa decem aureis empti, hic quadraginta, interdum etiam & quinquaginta emuneniuntur aureis.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
