Latin
LIBER SEPTIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 258
Unproofread scanNot analysed yet
Horum (quantum coniicere possum) idioma mix tum est, maximamque habet affinitatem cum lingua eorum qui Suachin, aut eam Aethiopiae partem inhabitant, vbi Praetum loannem habitare dicunt: hunc populum Bugiha vocant: vilissimi sunt homines, atque miserrimi, lacte, carnibus camelinis, atque ferarum vescuntur, quae in iis desertis capiuntur. Aliquando nonnihil tributi aut à Suachin, aut à Dangalae Principe recipiunt. Oppidum quondam habuerunt opulentissimum ad mare rubrum positum, Zibid vocabant, vbi portus erat frequetissimus, qui ex opposito por tum Zidem habuit, in quadragesimo à Mecca mi liario positum. Ab hinc verò centum annis à Soldano deletum fuit, eò quòd huius incolae quasdam sibi merces receperant, quae Meccam aduectae fuerant, quo etiam tempore Zibid portus frequentissimus deletus fuit, vnde maximum ta men quotannis colligebatur tributum. Incolae inde fugati Dangalam atque Suachin profecti sunt, atque tandem à Suachin Principe ingenti praelio victi sunt, interfectis vno die plus quàm quatuor millibus, mille captiuis Suachin introductis, qui à ciuitatis mulieribus atque pueris occisi fuerunt. Haec sunt Amice Lector quae de Nigritarum regione dicenda habui: cuius quindecim illa regna, ritibus atque moribus inter se simillima, imperio quatuor tantùm Principum parent. Nunc ad Aegyptum pergamus. 5 Ioannis Leonis Africant descriptionum Africae, rerumque in ea memorabilium, TIA