# De totius Africae descriptione 259

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER OCTAVVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/259

Angusta veste ad pectus consuta, atque hinc in pe des diffluente vestiuntur, manicis pari ratione angustis. Caput rotundo & fastigiato tegmine, Dulipanum Itali vocant, operiunt. Calceamenti quodam genere vetustatem referente vtuntur, Aestate gossypinam telam variis coloribus intertextam gestant: hyeme verò pannum gossypio suffultum, quem Chebre vocant: at ciues opulentiores quem admodum & mercatores Europaeis pannis vesti untur. Incolae probi sunt, festiui ac liberales. Fre quentissimè in cibariis caseo recenti & large salito, lacte item acido & certo artificio indurato vescuntur: quem tametsi in deliciis habeant, exteri gustare non possunt, fereque singulis ferculis nonnihil acidi lactis commiscent. ¶ Aegypti diuisio. VO tempore Machumetani Regionis principatum occuparunt, Aegyptus tri fariam diuisa est. Ab Alcairo Rosetum, oram vocant Errifiam: Ab Alcairo ad Bugiae con finia Sahid, id est, terrestrem. Solum vero fluminis alueo qui Pelusum ac Tenescam fertur adiacens tens, Bechriam seu Maremmam nuncupant. Tota Aegyptus cum sit fertilissima, Sahidica tamen prouincia reliquas partes, omnis generis leguminum, animalium, pullorum, linique copia antecellit. Errisia fructibus & oryza: Maremma gossypio, & saccharo foecundior. Errisiae & Maremmae ha bitatores, Sahidicos vrbanitate superant: quòd duae hae partes mari vicinae ab Europaeis, Barbaricis & Assyriis amplius frequententur: verùm Sahidici in Mediterraneis vltra Alcairum habitantes exteros nullos vident, praeter raros quosdam Aethiopes. ¶ Aegyptiorum genus & origo. Gyptij, vt scribit Moses, à Mesraim filio Chus, filij Cham, filij Noae, originem ducunt. Hebrei regionem & incolas pari vocabulo Mesraim appellant. Arabes Mesre: verum incolas Chibith nominant. Chibith verò aiunt primum Regionis dominium vsurpasse, ac domos coepisse construere. Incolę autem seipsos huiusmodi vocabulo compellant: neque alij remanserunt veri Aegyptij, praeter Christianos pauculos, qui hodie istic visuntur: reliqui Machumetano dogmati adhaerentes, Arabibus & Africanis se commiscuere. Mansit huius regni principatus multis annis penes Aegyptios, nempe Pharaones, quos potentissimos extitisse, mira bilium aedificiorum vestigia testantur, praeter lu culenta Historicorum scripta, in quibus celeber rima fit Ptolemaeorum regum mentio.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
