Latin
LIBER OCTAVVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 260
Unproofread scanNot analysed yet
Exinde in Romanorum potestatem redacta, post Christi natiuitatem Christianum dogma percepit Romano subKk iij byGoogle subdita imperio: a cuius declinatione, ad Constantinopolitanos imperatores translata est, quibus magna cura hoc Regnum tueri studentibus, à Machumetanis tandem occupatum est, Hamro duce Hasij filio exercitus Arabici Homar eius nominis secundi Potificis summo praefecto: qui in sua religione quenque dimittens, ab iis praeter tributum nihil petiit. Is porrò ad Nili ripam exiguum oppidulum Arabibus Fustato dictum condidit, quod eorum lingua tabernaculum significat: cum enim huic se expeditioni pararet, loca inuenit omnino inculta &habitatoribus vacua, adeo vt illi sub pellibus exercitum continere nesessum fuerit. Vulgus Mesre Hatichi hoc est vetus oppidum appellare consueuit, quod ad Alcai rum collatum, nouum dici potest. Plurimi nostra tempestate viri pręcellentes, tam Christiani quàm Iudaei &Machumetani sua opinione falluntur. Mesre enim putant eo loco situm, in quo Moses &Iosephi Pharaones habitarunt: quod Pharaonis oppidum ea in Africae parte existiment, qua Nilus ad Occidentem in Africam flectitur, vbi quoque visuntur Pyramides: quod &sacra scriptura innuere videtur in libro Geneseos, vbi Iudaeos Fabricationi Apthun oppidi à Pharone conditi, occupatos Mosis tempore fuisse meminit: ea nempe Africę parte qua Nilus in Africam cursum flectit, ab Alcairo in Meridiem circiter. L. pass. milib. ,ad Nili alueum quem in Occidenti vergere suprà diximus. Aliud quoque proferunt indicium, Pharaonis oppidum eo loco fuisse constructum, quod ad confluentiam Nili alueorum, structura antiquissima sit, quae Iosephi sepulchrum nominatur, in quo repositus fuerit loseph priusquam ab Hebręis ad Patrum sepulturam transferretur. Denique, nec Alcairum, nec vi cina loca habent, quòd se Pharaonum regionem inhabitare contendant: hoc tamen loco sciendum est, nobilitatem priscorum Aegyptiorum, olim in Sahidica Regione supra Alcairum constitisse in oppidis Fium, Mansichmin, atque id genus caeteris celebrioribus. Verùm occupata à Romanis Aegypto, praestantiores in Errifiam se reduxere, nempe ad oram maritimam, vbi Alexandria, Ro setum, aliaeque celebres vrbes Latinam appellationem hactenus retinentes, visuntur. Quin &Romano imperio in Graeciam translato, nobilitas in maritima loca se recepit, Caesaris oratore Alexan driae residente: caeterum Machumetanis in Aegy ptum perrumpentibus, in Mediterranea se redu xere, duplicem fructum eodem tempore paritutros existimantes. Alterum regni vtrinque pacifitandi: alterum se tuendi à Christianorum incur sionibus, à quibus metuendum illis fuisset, si in maritimis diutius constitissent. ¶Aegypti temperies. Gypti aer calidus est ac nociuus: neque in ea regione vnquam vel raro admodum piuit. Pluuiae autem causam frequentib. morbis praebent: alij nanque catharro ac febribus obnexij sunt: aliis mirum in modum tument testiculi: cuius tumoris occasionem mediei caseo salito &bubulę, qua vesci consueuere, aferibunt.