# De totius Africae descriptione 262.6-8

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 262.6 to 262.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/262.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/262.6

Est & alius portus quem Marsa Essil Sela vocant, hoc est, catenę portum, in quo Barbariae naues, veluti Tunetanorum & Geluiensium, stationem habent. Christiam circiter decimam pro mercibus quas vel inueliunt vel euehunt persoluere coguntur, Machumetani vicesimam: tamen quicquid terrestri itinere Alcairum defertur, nullum pendit vectigal. Haec est nostra tempestate ciuitatis pars celebrior, vtpote Alcairo vicina, ad quam omnis generis mercibus refertissimam, negociatores ex toto orbe conueniunt: reliquis partibus ciuilitatis expers, incolisque destituta: nam excepto vico longissimo, quo ab Orientali porta ad Occidentalem itur, eaque ciuitatis portione, iuxta maritimam portam mercatorum tabernis referta, atque Christianis inhabitata, reliquum vacuum est & euastatum, Quod per ea tempora accidit, cùm Ludouico eius nominis quarto Gallorum Rege à Sultano in libertatem restituto, Cypri Rex classe partim Ve neta partim Gallica instructus, ex improuiso Alexandriam adortus, magna hominum edita stra ge, cepisset ac depopulatus esset. Verùm Sultano adueniente, qui magnum exercitum recuperandae Alexandriae gratia conscripserat, Cyprij de tuitione desperantes, domibus incendio absumptis discessere. Sultanus moenia, vt potuit, restaurauit: arceque ad portum odificata, paulatini in eum quem byGoogle quem videmus statum reduxit. Alexandriae mons spectatur altissimus, ad similitudinem testacei, qui Romae visitur, in quo, tametsi non habeat situm naturalem, antiquissima vasa testacea reperiuntur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
