Latin
LIBER OCTAVVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 264
Unproofread scanNot analysed yet
Ciuitati imminet turris in periculoso scopulo aedificata in quem plurimae Syriacae naues noctu impingen tes, naufragium faciunt, quòd huc noctu appellentes, dum Alexandrinum portum capere nullus assequitur, praedicto scopulo illidant. Circum ciuitatem nihil agrorum videas, praeter campos arenaceos ad Nilum vsque fluuium. &Rasid quae Rosetum Latinis. Osetum ciuitas ad Nili ripam à parte Asiae tribus à Mediterraneo passuum milibus, vbi Nilus in Oceanum effunditur sita, edificata est à mancipio cuiusdam Pontificis Aegypti praefecti. Pulcherrimas aedes habet, &palatia ad Nilum exstructa, forumque amplissimum moechanicis operis &mercatoribus vndiquaque refertum: deinde &templum perelegans &amoe num, portis aliquot ad forum &Nilum, in quem pulcherrimis gradibus descenditur, aedificatis. Sub templo portus visitur in quem naues onera riae merces Alcairum deuehentes se recipiunt: ci uitas enim nullis cincta moenibus, vici potius quàm ciuitatis formam representat. Ciuitatem cingunt plurimę casulae, in quibus oryzam certis ex signo instrumentis triturare consueuerunt: cuius in singulos menses apparantur tria amplius modiorum millia. Paulo vlterius est locus pagum referens, in quo frequens alitur mulorum asinorumque copia in eorum vsum qui Alexandria ire cupiunt: viatoribus autem hos conducentibus, nihil reliquum est laboris, quam bestias iter suum prosequi desinere, quod ad eam vsque domum vehantur in qua relinqui debent: perpetuoque tam veloci ferantur gressu, vt à matutino tempore ad vesperam quadraginta passuum millia emetiantur: semper oram obseruantes maritimam, adeo vt maris vnde nonnunquam animalis pedes feriant. Plurimae sunt circum ciuitatem dactylorum possessiones. Solum oryzae producendae percommodum. Incolae festiui sunt &comes erga exteros, eos praesertim qui genio libenter indulgent. Visitur isthic splendidi operis hypocaustum, diuersis fontibus tam calidis quam frigidis irriguum: quod sui elegantia &commoditate, reliqua totius Aegypti facile antecellit: velut ego obseruaui, quum Selymus Turcarum Imperator, Alexandria rediens illac iter faceret: qui spectato cum priuis &familiaribus aliquot suis hypocausto, sui commoditate plurimum oblectari visus est. ¶Anthius ciuitas. Anc Romanos ad Nili ripam ab Asiae par te condidisse, argumento sunt plurimae La tinae inscriptiones, quae tabulis marmoreis insculptae in hodiernum vsque diem visuntur. Ciuitas est pulchra &vrbana, moechanicisque opificibus referta. Solum habet oryrae &frumeto ferendo percommodum, multasque dactylorum possessiones. Incolae mirum in modum festiui sunt &comes, atque ex oryza quam Alcairum deuehunt, opimum quaestum faciunt. ¶Barnabal. Vm primum Aegyptus Christianum do gma suscepit, aedificari coepta est hęc ciuitas, ad Nili oram quae Asiam spectat, pulcherrimo &foecundissimo loco sita. Oryza hic tanta prouenit abundantia, vt quadringentę amplius in ea ciuitate sint domus, in quibus trituretur.