# De totius Africae descriptione 265

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER OCTAVVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/265

Qui hanc verò operam incolis locant, exteri sunt homines, potissimum Barbaria oriundi, mollitiei & lasciuiae adeò dediti, vt omnes ferè Aegypti meretrices eò conueniant, quae absque forficibus & nouaculis crines illis incidunt, raduntque ad ossa. 4 Thebae Aegyptiae. Vis Thebas vetustam ciuitatem ad Nilum qua Barbariam spectat condiderit, discrepant nostrates Chronographi. Aliqui ab Aegyptiis, nonnulli à Romanis, reliqui à Grae cis aedificatam contendunt, quòd permulta in hodiernum etiam diem visentur antiquitatis monumenta, partim Latinis, partim Gręcis, Aegyptiisque incisa characteribus. Nostro tamen saeculo, non amplius quàm trecentas familias numerat, pul cherrimis alioqui omata ędificiis. Frumento, oryza & saccharo abundat, tum & fructibus quos Musas vocant, absolutissimi saporis. Plurimi in ea degunt mercatores ac moechanici: cęterum pars potissima ciuium solum excolit: & qui interdiu ciuitatem inambulat, nil ferè praeter mulieres vi det, non minus festinas quàm forma venustas, Eius territorium dactylis abundat, quorum frequentia adeò consita est, vt eminus donec prope moenia quispiam sit, conspici nequeat. Vuas producit, ficus, & persica, quae magna copia isthinc Alcairum deferuntur. Multa apparent extra ciuitatem antiquitatis vestigia, columnae, inscriptiones, & muri crassissimis atque elaboratis lapidibus constructi, tamque frequentia rudera, vt maximam olim vrbem exstitisse appareat. ¶ Fuoa ciuitas. Istat à Roseto quadragintaquinque plus minus passuum milibus, à priscis Aegyptiis ad Nilum qua parte Asiam spectat Meridiem versus condita. Angustos habet calles, vrbana alioquin, & populo frequens, rerumque omnium copia referta. Pulcherrimae mercatorum & artificum officinae, tametsi incolae quietis ac voluptatis sint studiosiores. Mulieribus tanta libertas permittitur, vt quò velint se interdiu conferant, vesperi domum reuertentes absque vlla maritorum contentione. Solum ferè dactylis vndique excultum, cui planicies adiacet saccharo & frumento accommoda: calami tamen praestans non exhibent saccharum, cuius loco mellis genus ceu sapam producunt, quo per vniuersam Aegyptum vti consueuerunt, quod parum mellis in ea reperiatur. que Gezirat Eddeneb, hoc est, Insula aurea. X aduerso praedictę ciuitatis, Insulam Nilus efficit, quae eminentiori loco sita, omnis generis fructiferas arbores praeter oliuas, profert. Frequentia sunt in ea palatia, aedesque pulcherrimae, in quas tamen ob arborum densitatem byGoogl tatem nullus patet prospectus.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
