Latin
LIBER OCTAVVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 266
Unproofread scanNot analysed yet
Ager saccharo &oryzae accommodus, cui excolendo incolę ferè omnes vacant, reliqui suis mercibus Alcairum deferendis. ¶Mechella. Achumetani nostro saeculo hanc ciuitatem ad Nilum ab Asiae parte humili muro cinctam condiderunt. Ciuium in ea magnus numerus, sed quorum pars potior vel textrinam, vel agriculturam exerceat, humanitatis &vrbanitatis expers. Anserum ingentem alunt copiam, quos apud Alcairum diuendunt. Ager frumentum ac linum producit. ¶Derottis ciuitas. Omanis Aegypto imperantibus, condita est haec ad Nilum ab Asiae latere ciuitas: quae vt bene exculta, ita pulchris quoque aedificiis, latis plateis, vtrinque mercatorum officinis refertis, exornata est. Templum habet elegantia conspicuum, ciues ditissimos: nam saccharum ager magna copia producit, cui apparando Respublica centum milia aureorum (Saraffios vocant) Sultano in singulos annos enumerat. Maximae visuntur aedes ad arcis similitudinem, in quibus torcularia reponuntur &caldaria, sacchare tum excoquendo, tum praeparando accommoda. Nusquam porrò tantam eius artis opificum vidi copiam, in quorum stipendium intellexi ex conmunitatis ministro, per singulos dies ducentos Sarassios numerari. ¶Mechellat Chais. Achumetani occupata Aegypto hanc ci uitatem in sublimi colle ad Nili ripam qua parte Africam alluit, condidere. Nuius agri cùm sint eminentiores, vitibus conrendis seruiunt, quas Nilus exundans nequit ertingere. Alcairo recentes vuas ferè dimidio nni tempore suppeditat: vrbanitatis expers, cùm icolae potissima ex parte nauicularij sint. ¶Alcairi maximae &admirandae vrbis descriptio. Lcairum è maximis ac memorandis totius orbis ciuitatibus, constanti fama omnes asserunt: verùm ego postpositis men daciis quae diuersis in locis sparguntur, minutim formam quam nostro tempore habet, exactè describam: atque vt à nominis etymo exordiar, Alcairum vocem Arabicam vulgari Europaeorum idiomate corruptam dico: quod rectè es Chahira, quae vox coactricem significat, nuncupetur. Fuit haec porrò ciuitas retroactis seculis à Gehoaro Chetibo Dalmata conditione seruo exstructa, prout in huius operis initio me dixisse existimo, affirmans Alcairi ciuitatem moenibus cinctam familiarum octo millia non excedere, in qua tum nobiles, tum mercatores, merces vndique conuectas diuendentes, resident. Celeberrimum Alcairi templum vulgò Gemih Hashare, hoc est, illustre templum patria voce nuncupatum, idem feruus à quo ciuitatem conditam dixi, aedificari iussit, cui cognomen erat Hashare, hoc est, illustris, nomine à Pontisice suo Principe illi indito. Ciuitas in pulcherrimam planiciem Muccatim montis exposita, duobus à Nilo passuum milibus dissiti, perpetua moenium serie, portisque ferreis cincta est: quarum quae celebriores habentur, sunt Babe Ll ij byGoogle Babe Nansre, hoc est, porta victoriae, quae Orientem marisque Rubri desertum spectat: altera, quę in veterem ciuitatem &Nilum vergit Beb Zualam: tertiam, quae in lacum &campos excurnt Bebel Futuli, hoc est, triumphorum portam cognominant.