# De totius Africae descriptione 267

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER OCTAVVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/267

Quamuis Alcatrum omnis genens alat tum mercatores, tum artifices, is praecipue tamen vicus qui à porta Nansre ad Zuallae portam ducit, caeteris omnibus praestat, quòd per eum structa sint admirandi operis palatia & collegia, templaque maxima & elegantissima, inter quae templum est Gemithaelhecim Scismatici tertij Alcari Pontificis. Sunt & alia insignis magnitudinis delubra, quae sigillatim recensere superfluum duco. Plurima insunt hypocausta, summo architecturae studio elaborata. Deinde vicu Beinel casram, in quo cibariorum tabernę circiter sexaginta, vasis instructę scanneis: tum alia in quibus omnis generis fructuum, aquę venales, nobilium ob insignem earum pręstantiam potus, quas elegantissimis vasis, partim vitreis, partim stanneis affabrè compositis, reconditas asseruant: has alię insequuntur, vbi varię ex melle & saccharo confectiones, diuersę ab iis quę in Europa distrahuntur, prostant: deinde fructuanoni tabernę, qui exoticos è Syria fructus aduehunt, cuiusmodi cydonia, mala Punica, atque id genu cętera, quę in Aegypto non proueniunt. His alij tabernae commixtae sunt, eorum qui oleo frictum panem, oua, & caseum venum exponunt. Ha verò tabernas subsequitur vicus nobiliorum artificum officinis refertus. Viterius collegium, recens à Sultano Gaurio exstructum visitur, qui in bello contra Selymum Turcarum Imperatorem à se gesto periit. Huic succedunt pannariorum mercatorum diuersae pergulae, quarum singula tabernas exhibet innumeras. Primo ordine praestantissima exoticarum telarum genera venundantur, cuiusmodi sunt exquisitissimae gossypinae ex Balabach aduectae, tum quas Mosal vocant ex Ninonia, admirandae vastitatis ac tenuitatis, è quibus nobiles indusia & sudaria, quae dulipanis annectunt, sibi conficiunt. Sunt praeter has & sericariorum pergulae, in quibus pręstantiores Italiae panni, serices, damascenum, gausapinum, holochrysum, atque id genus reliquos, diuendunt, quibus nec in Italia, vbi conficiuntur, me aequales vidisse memini. Hos subsequitur pergula laneorum pannorum qui ex Europa, cuiusmodi sunt Florentini, Veneti, Belgici, atque id genus caeteri, aduehuntur. Viterius venundantur vndulata: hinc ad Zuailae portam deflectitur, apud quam permagnus artificum degit numerus. Circa hunc vicum est insignis Canel Halili pergula, quam Persae mercatores inhabitant. Est haec quidem ad similitudinem regalis palatij constructa, ternisque in sublime euecta contignationibus: inferius certae sunt mansiones, ad quas mercatores magnis de rebus permutationes inituri, conueniunt: eò siquidem, qui opibus ac mercibus praepollent, se recipere consueuerunt: quorum merces sunt aromata, gemmae, telae Indicae, resque consimiles. Est huic proximus omnis generis suffumentorum vicus, cuiusmodi sunt Indicae felis excrementa, ZiLl iij byGoogl Zibettum vocant, muschus, ambara: quae tanta hic reperiuntur copia, vt si muschi libras vigintiquinque petieris, centum tibi protinus exhibi turi sint. Subsequitur chartaceorum vicus, charta pulcherrima egregieque laeuigata refertus: in quo rari valoris gemmae venduntur, quas ex officina in aliam Proxenetae auctionando deferunt. Hinc ad aurifabrorum itur vicum, maxima ex parte Iudaeis constantem, qui maximarum opum negotiationes ineunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
