# De totius Africae descriptione 269.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 269.1 to 269.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/269.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/269.1

Tanta ferè hic procerum ac nobilium multitudo, atque in vrbe agit: eius autem ciues & hic & in vrbe officinas instruunt, quemadmodum & plurimi hoc suburbium incolentes, familiam in vrbe alunt. Inter varias eius structu ras, praecipuum obtinet locum celebre Hesen Sultani collegium, concamerationum altitudine, moeniumque vastitate adeò memorandum, vt rebellionem Sultano intentantes, se in eo contra vrbem communire audeant, Sultanique arcem tormentis impetere, à qua saltem dimidio balistae iactu distat. ¶ Gemeh Tailon suburbium. Mplissimum hoc suburbium, superiori ab Oriente confine, versus Occidentem ad certas iuxta veterem ciuitatem ruinas protenditur. Ante conditam Alcatrum à quodam Tailone Pontificis Bagadedae seruo Aegypti Praeside, viro clarissimo ac prudentissimo, exstructum ferunt: qui ciuitate vetere derelicta, hoc suburbium incoluit, admirandique operis palatio ac templo amplissimo exornauit. Innumeri quoque hic degunt mercatores & opifices, praecipue qui Bar baria oriundi in eo pedem fixere. ¶ Beb Elloch suburbium. Paciosum & hoc suburbium ab Alcairi moe nibus vno circiter miliari distans, ferè tria do muum millia conficit, varij generis vt caete ra, tum mercatoribus, tum opificibus refertum. Amplo isthic loco maximum palatium, operisque memorandi collegium visitur, Mamaluchi lazbach, Ll iiij byGoogle. bach, cuiusdam Sultani consiliarij, à quo locum lazbachiam vocant, aedificium. Huc absoluta con cione & precibus conuenire solet in singulos Ve neris dies Alcairi vulgus, veluti caupones & meretriculae. Multi praeterea histriones, praecipuè qui camelos, asinos, & canes, saltare docent: quae quidem saltatio res cumprimis visu iucunda est. Plerunque enim histrionum quispiam, vbi non nihil praesultauerit, ad asinum conuersus alta voce Sultanum magni operis aedificium meditari ait, proinde opus illi fore omnibus Alcairi asinis, cal ce, lapidibus, caeterisque id genus necessariis rebus deferendis. Tum asinus repentè in solum prolapsus, pedes in aëra attollit, ventrem turgefacit, atque oculos non secus claudit quàm si exanimis esset. Interim astantibus histrio asini casum conqueritur, obnixeque rogat alio recuperando ipsum adiuuent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
