Latin
27
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 27
Unproofread scanNot analysed yet
Idem &Barbaris euenisse antea indicauimus, cùm Romanos atque Gothos eam sibi terram vsurpasse scripsimus: quod hoc loco lectori sufficere videtur. Certissimum est atque compertum, omnes Barbariae tam maritimas qu non maritimas ciuitates, Latinis tantùm vti cha racteribus, cùm aut epitaphia, aut aliud quippiam posteritati committere volunt. Quae omnia tam mihi persuaserunt argumenta, vt Africanos suas habuisse literarum notas proprias crediderim, quibus &suas descripsisse res gestas non dubitauerim. Verisimile enim est, Romanos cùm eam occupassent puinciam, omnes eorum literas (vt semper fieri solet) atque memoriam abstulisse, suasque literas intulisse, vt sola Romani populi illic staret memoria atque dignitas: quod &conatos fuisse Gothos in Romana aedificia, item &Arabes in Persarum monumenta, omnibus abundè notum est. Id quoque à Turcis quotidie factitatum videmus, qui vbi Christianis locum aliquem ademerunt, mox diuorum omnium imagines inde eiiciunt. Et vt haec omnia omittamus, num obsecro nostris hisce temporibus Romae quotidie accidere videmus, vt aedificia quantumuis magnifica atque sumptuosa, ob praematuram mortem vnius Pontificis imperfecta, à succedente fonditus extirpari, atque propter nouitatem nescio quam destrui?