# De totius Africae descriptione 272

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/272

Ad quintum decimum columnę cubitum vbi peruenerit, annum colligunt fertilissimum: si inter duodecimum & decimumquintum constiterit, mediocrem indi cant eius anni prouentum: si inter decimum ac duodecimum, frumentum portendit aureis decem diuenditum iri in singula modia. Verùm si flumen in decimum octauum euadere contingat, cla dem ex inundatione denunciat: si superare, peri culum est ne tota absorbeatur Aegyptus. Praefecti igitur huiusmodi indicium declarant: pueri autem (vt dixi) vicatim populo Dei timorem inculcant, aquam aggerum summitatem transcen dere diuulgantes. Populus prodigiosa Nili accre tione expauefactus orationi insistit & eleemosy nis. Hac ratione Nilus dieb. quadraginta crescit, totidemque decrescit, quo temporis interuallo ob aquarum copiam nonnulla sentitur annonae caritas, quod inter fluminis augmentationem & diminutionem eam pro cuiusque arbitrio vendere liceat: verùm octuagesimo die transacto cibariorum praefectus annonae precium indicit, pręcipuè frumento, quod varios regionis tractus iuxta fluminis incrementum, pro diuersitate altioris humiliorisque soli parcè, mediocriter, & nimium irrigatos apprime dinoscant: quibus rite peractis, maxima per totam Alcairum tanto tympanorum ac tubarum clangore celebritas initur, vt ciuitatem inuersam dixeris. Quaeque familia nauem exquisitis pannis ac tapetibus exornat, qua lautiss. cibariis, conGoogle confectionib. & facibus instructa, populus oble ctatur. Quin & ipse Sultanus cum vniuerso purpu ratorum & satraparum coetu ad aquaeductum cogno mento Maiorem continuo muro septum contendit, & arrepta in manus securi murum perfringit, purpuratis idipsum quoque facientibus: adeo vt disiecta ea muri parte quae aquam impediebat, subito Nilus magno impetu per aquaeductum feratur, & per alios aquaeductus tam ciuitatis suburbiorum effusus, Alcairum eo die Venetiarum ciuitati persimilem reddat, quod per singula Aegypti loca eo die nauigio iter pateat. Septem vero dierum spacio totidemque noctium durat haec Aegyptiorum festiuitas, qua hebdomada fa cile mercatores vel opifices quicquid integro an no lucrifecerunt, facibus, suffimentis, confectionibus, musicisque concentibus atque id genus cae teris deliciis, priscorum Aegyptiorum ritu decoquunt ac profundunt. Extra Alcairum in confinio suburbij Beb Zuailae, Sultani castrum in montis dorso constructum visitur, quod eminen tibus & vastis moenibus cinctum, elegantissimisque palatiis exornatum, vix perfectè describi potest. Pauimentatio marmorea tessellata, laquearia auro intexta, pulcherrimis variegata coloribus, fenestrae vitreae versicolores, cuiusmodi plerisque locis in Europa vidimus: portae ligno praestantissimo incisae, variis emblematis, tum aureis, tum ceruleis exornatae. Huiusmodi palatiorum nonnulla Sultani, nonnulla vxoris familiae destinata erant: reliqua concubinis, eunuchis, & suaeque custodiae.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
