Latin
273
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 273
Unproofread scanNot analysed yet
Publicis conuiuiis aliam habebat Sultanus yGoogle nus Regiam, aliam in qua exterarum gentium le gatis &responsa dabat, &suas opes magna pom pa ceremoniisque ostentabat: aliam rursus aulae Regiae satraparum domicilio constitutam: verum haec omnia nostro tempore Selymus Aegypto deuicta ad nihilum redegit. Alcairi ciuium ritus, ac mores. VI Alcairum incolunt ciues, festiui cùm primis sunt homines, iucundi, genialem agentes vitam, multa promittentes, tametsi pauca admodum praestent. Mercaturae ac moechanicis artibus dant operam, non tamen so lo natali excedunt. Plurimi studio legum incumbunt, artium paucissimi. Quamuis collegia perpetuo studiosis referta sint, exigui tamen ad fru gem perueniunt. Ciues hyeme laneis pannis gossypio suffultis vestiuntur: aestate interulis tela subtilioris, cui plerique lineam vestem sericeis coloribus variegatam, plerique vndulatam superinduunt, magno caput Indici veli tegmine operien tes. Foeminae preciosas induunt vestes, frontem &collum sertis gemmeis ornantes superbae pro deunt, caput magni precij calantica angusta &longa ceu tubo vnius palmi altitudine contegen tes. Pallas gestant laneas segmentatas, perangustis manicis, artificiose acu insignitas, quibus obducunt linteola exquisitissimae telae gossypina Indicae. Caput velant panniculo nigro ac subtili, atque nonnihil hirsuto, sub quo viros conspicientes, à viris ipsae videri nequeant. Pedes oereis vrbanis, pulcherrimisque crepidis Turcico more calceant. Tantum verò ambitionis &pompae hae mulieres prae se ferunt, vt nulla vel nere, vel coquinari dignetur: quare maritum ab obso paeis cibaria cocta emere conuenit: paucissimi enim praeter eos qui numerosam alunt familiam, culinariam domi exercent. Plurimum quoque vxoribus facultatis permittunt ac licentiae: marito enim in tabernam concesso, vxor sumptuoso vestium apparatu exornata, preciosisque suffita odoribus, ciuitatem animi gratia obambulat, cum parentibus vel amicis confabulatura. Asinis libentius quàm equis vtuntur, qui molliter incedere edocti, gradatios equos incessu facilè antecedunt. Hos pannis elegantissimis conuestiunt, ac mulieribus in vecturam locant, vnà cum puero ductore &plerisque cursoribus. Hanc ciuitatem, velut alias plerasque, magna hominum vicatim res esculentas vaenum portantium turba obambulat. Plurimi item aquam vaenalem came lorum dorsis vtribus superimpositam circumferunt: ciuitas enim (vt dixi) duobus passuum mi libus à Nilo dissidet. Alij vtrem perelegantem cum aereo ad foramen calamo gestant, &manu pateram murrhinam ferentes, aquam vaenalem proclamant, quam potores in singulos haustus teruncio exsoluunt. Alij pullos gallinaceos vaenales certis mensuris vicatim emetiuntur, quos admirando enasci procurant in hunc modum artificio. Ingentem ouorum numerum certis imponunt furnis per diuersa solaria exstructis, quibus modico igne calefactis, post diem septimum magna copia pulli enascuntur. Mensurae porrò fundis carent, quas in emptoris sporta positas, pulbyGoogle pullisque gallinaceis refertas, subleuant, pullis intra sportam remanentibus. Caeterum qui pullos emunt, vbi plusculis diebus aluerunt, pari modo vaenales circumferunt. Opsopaeorum tabernae in multam vsque noctem apertae sunt: reliqui verò artifices orficinas ante horam vigesimamtertiam occludunt, atque ex suburbio in aliud animi gratia deambulant.