Latin
276.1 to 276.5
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 276.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Homicidium proditoriè perpetratum, hunc in modum plectunt: Tortoris ministri reum alter pedibus, alter capite comprehendunt, tortor vibrato ense corpus in duas partes dissecat, &partem capiti annexam confestim foco calce viua referto superimponit: res verò admiratione digna ac relatu cumprimis horrenda est, huiusmodi truncum ad quartum horae spacium singulis tum loquens, tum respondens superuiuere. Grassatores verò ac seditiosos viuos excoriant, ac pellem furfure oppletam donec hominis formam referat consuunt, quam camelo impositam per singulos vrbis vicos flagitium ab eo commissum promulgantes circumducunt: quo supplicij genere nusquam gentium vllum vidi crudelius, quod difficulter spiritum effundere possit reus: verùm si ferro carifex vmbilicum tangit, confestim exhalat animam: quod tamen absque praefecti iussu facere non potest. Qui in carcere ob aes alienum seruantur, si minus sint soluendo, carceris praefectus creditoribus pro illis dissoluit, ac miseros ergastulo reclusos, singulis dieb. catenis vinctos, nonnullisque pueris comitatos, eleemosynae corro vandae gratia vicatim deduci iubet, quae ad praefectum redit, tantum iis relinquens quantum vitae admodum tenuiter transigendae vix sufficiat. Vrbem quoque circumeunt nonnullae vetulae clamitantes, quibus, tametsi intelligi non possint, cura incumbit, mulieres iuxta Machumetis praescriptum incidere: quem ritum in Aegypto saltem &Syria obseruant. ¶Sultanum creandi ritus, deque eius magistratuum ratione. Vitani dignitas &potentia mirabilem olim in modum excelluit, verùm à Selymo Turcarum Imperatore anno, ni fallor. M. D. XVII. euersa est, immutatis Sultani vniuersis institutis ac legibus: at quoniam statim ab ea re rum &fortunae vicissitudine ter mihi Aegyptum peragrare contigit, non abs re facturus videor, si de Sultani aula quae compertissima habui, nonnihil dixero. Ad hunc die nitatis gradum eligi so lebat nobiliorum Mamaluchorum vnus. Mama luchi porrò omnes ex Christianis constabant, in put ritia apud Circassiam Ponti Euxini prouincia Tartaris furto sublatis, &Caphae Tauricae Cherfonnesi oppido diuenditis, vnde Alcairum à mecatoribus abducti, à Sultano emebatur, quos baptismo confestim abiurato, in Arabico ac Turcis co idiomate militarique disciplina institui procurabat, vnde paulatim per singulos honorum gra dus euehebantur, donec ad Sultam dignitatem pertingerent.