Latin
278
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 278
Unproofread scanNot analysed yet
Quisque mille Mamaluchis praeficiebatur, quibus tum acies cum hostibus conflicturas dirigere, tum Sultani armis praeesse incumbebat, ¶Amirmia. Ctauo honoris gradu constituebantur nonnulli Mamaluchorum Centuriones, qui Sul tanum tum equitantem, tum aliquo armorum ge nere se exercentem, perpetuò comitarentur. ¶Chazendare. Vaestor nonum tenebat locum, qui vectiga Q lium rationes ad calculum reuocabat, ac Sultano consignabat, &nummos in quotidianos sumptus necessarios, apud mensarios collocans, reliquum in Sultam arce reponebat. ¶Amirsileh. ORaeficiebatur decimus armorum Sultani custo diae, quae magno inclusa atrio tum expolienda, tum renouanda curabat, cui multi ob id officium suberant Mamaluchi. ¶Testecana. Vic Sultani vestibus à magistro palatij consignatis praeesse iubebatur, quas pro voluntate principis distribuebat, quod quem Sultanus dignitatis ornaret gradu, eum piricis riter vestiret. Vestimenta porrò ex auro intextis gausapinis vel sericeis constabant: &quocunque pedem ferret, magna Mamaluchorum turba comitatus incedebat. Amplior erat magistratuum numeriis: veluti quem Serbedare nominabant, cui Sultani potus cura deferebatur, perpetuò aquas praestantissimas tum saccharo dilutas, tum ex aromatibus compositas, apud se habens. Praeterea Farrasini, hoc est, diuersi cubicularij, qui Sultani Regiam non minus pannis sericis ac tapetibus, quam necessariis facibus ac cereis exornatam continebat, qui ambra commixti tam odoriferis suf sitibus qui lumini edendo deseruiebant. Adhaec quos Sebebathias, hoc est, praecursores, &Taburchanias, nempe stipatores vocant, qui Sultano equitanti &in foro causas dicenti assistebant. Adnauiae, quos dicunt, impedimentis sicubi proficisceretur Sultanus, praeerant: è quibus tortor a ligebatur, "ies de flagitiosis supplicium su mendum esset, omnes tortorem artificij condiscendi gratia comitabatur, partim homines viuos excoriandi, partim torturam vt delictum faterentur ad mouendi gratia. Esuhae, literis Ascairo in Sytiam deferendis vacabant, ac pedes in singulos dies sexaginta passuum millia conficiebant, quòd inter Aegyptum &Syriam, nec montuosum, nec vliginosum iter pateat, sed sabulo referta planicies: at qui seriis de rebus literas deferebant, camelos inequitabant. ¶Sultani militia. Vitani porro militum quatuor erant ordi nes. Primus ex equitibus viris bellica virtute praestantibus constabat: è quibus ciui tatum nam in