# De totius Africae descriptione 28.9

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 28.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/28.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/28.9

Est & periculosa satis profectio, quae à recentioribus per Libyae deserta Fessa Chairam iter facientibus, nuper est inuenta, nisi quòd maximus illic reperiatur lacus, cuius accolae sunt Sinitae & Gorranitae. Ea autem via quae è Fessa Tombutum ducit, quosdam habet puteos aut camelorum pellibus aut ossibus circunseptos. Neque paruo mercatorum vitae periculo illac aestate transitur: tum enim sae pissime euenire aiunt, vt Austro incrudescente, putei omnes arena suffocentur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
