# De totius Africae descriptione 284-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER NONVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/284-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/284-2

LIBER NONVS. & In quo de praecipuis Africae fluminibus, animalibus, ac fruticibus agitur. ¶ Tensist flumen. Ensist fluuius, vt à Barbaria occidua Africę Regione sumamus exor dium, ex Atlantis montibus qua Ha nimmeę ciuitati sunt proximę, hoc est in Marocci territorio versus Orientem exoritur, & in Septentrionem per planicies diffusus in Azasi Duccalae Regionis vico plurimis fluminibus auctior se in Oceanum eftundit. In hunc Sifelmel & Niffis magna flumina confluunt, quorum alterum è Hanteta Marocci colle scaturit: alterum Atlante prope Maroceum exortum, per planiciem circum Maroccum fertur. Tensist autem licet profundum sit flumen, plerisque tamen in locis vado transmeari potest, quanuis aqua stapedes superet: at qui pedes est, nudus oportet traijciat. Iuxta Maroccum pons cernitur à Rege Maniore constructus, & quindecim fornicibus distinctus: qui inter elegantiora totius Africae aedificia recensetur. Tres porro arcus ab Abu Dubus vltimo Marocci Rege ac Pon tifice, quò transitum Iacobo primo Marinae stirpis Regi impediret, disrupti sunt: cuius tamen co natus inanes fuisse temporum successus ostendit. ¶ Teseuhin.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
