Latin
LIBER NONVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 286
Unproofread scanNot analysed yet
Vbu fluuius in Selilgo monte Cheuz prouinciae Regni Fessani exoritur. Scaturit ex maximo fonte in horrida sylua, plurimosque montes &colles praeterfluit: hinc in planum extensus, sex à Fessa miliaribus planiciem irrigans Habat &Azgar Regiones disterminat, tandem iuxta Mahmoram locum Salae propinquum in Oceanum prouoluitur. In hunc plurimi fluuij se exonerant, inter quos Guarga &Ador ex Gu merae montibus originem ducunt, reliqui ex mon tibus qui in Tezae sunt principatu, proueniunt. Licet aquosus sit, multis tamen in locis vadari se permittit, verùm Hyeme ac Vere transmitti non potest nisi periculosis quibusdam lintribus. Qui porrò Fessanam vrbem fluuius praeterfluit, hunc pariter ingreditur, patrio vocabulo Margaritarum flumen appellatum. Subu autem piscium maxi mam praebet copiam, praesertim lascharum, quae isthic vilissimae sunt. Quâ in Oceanum sese exonerat lato simul ac profundo ostio diffusus, ma gnas etiam naues admittit, vt à Lusitanis &Hispanis comprobatum est: posset quoque nauigari si accolarum inscitia id perciperet, quin si Fessani mercatores grana quae per Azgaram Regionem vehunt, nauigio deferenda curarent, Fessae dimidiò minoris vaenirent. Luccus. Vecus ex Gumerae montibus originem ducens ad Occidentem per planicies Habatę &Azgarae Regionum diffunditur, deinde Casarum El cabirum praeterfluens, iuxta Haraidem Azgareae ciuitatem ad Habatae confinia in Oceanum labitur: in cuius ostio est ciuitatis portus ingressu difficillimus. ¶Mulullus. Vlullus, flumen ex Atlante inter limites Tezae ac Dubdu scaturiens, per planicies Terrestam &Tafrata asperas ac ste riles fluit, deinde in Muluam fluuium se exone¶ Mulua. rat. Vlua insignis fluuius, fontes habet in Atlante, in Regione Cheuz, vigintiquin que plus minus à Gerseluin oppido pas suum milibus, &asperas sterilesque planicies irrigans, per medium deserti Angad &Gared labitur, dein Beni leznatem montis radices alluens, in mare Mediterraneum non procul ab oppido Chasasa sese effundit. Hic fluuius aestiuo tempore semper transuadatur, in cuius ostio selectissimi capiuntur pisces. ¶ζα. A fluuius in Atlante exortus, per certam planiciem in deserto Angad ad Fessae &Telens in Regnorum limites diffun ditur: quem licet maximè profundum, nunquam tamen turgidum vidi. Piscibus abundat, verùm accolae piscandi apparatu destituti, iis insidiari non possunt, aquis lucidis existentibus iisque piscationi incommodis. ¶Tefne. Efne amniculus in montibus ad limites Numidiae exortus per desertum Angud Septentrionem versus perpetuo cursu in Oceanum quindecim à Telensino passuum milibus fertur, neque in eo quicquam praeter exiguos pisciculos inuenitur. ¶Mina.