# De totius Africae descriptione 288-2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, E FLVMINA NVMIDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/288-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/288-2

E FLVMINA NVMIDIAE. ¶ Sus. Vs magnum flumen ex Atlantis montibus qui Hena à Sus terminant, scaturit: & Meridiem versus inter eosdem montes labitur in praedictae Regionis campos prodiens, deinde in Occidentem effusus, ad Gurtuessen locum Oceano proximum se exonerat. Hyeme exundans plurimum agri euertit, aestate alioquin exiguus. Darae. Ara ad confinia Hascore in Atlante exor tus, in Meridiem fluens Dara prouinciam alluit: hinc per desertum labens in certos campos & prata dispergitur, in quibus propter herbae copiam Arabes suos camelos pabulantur. Aestate adeo exiccatur, vt neque calceos in eius trandibzy G Goog transitu madefacias: hyeme autem ita excrescit, vt nec lintribus traijci possit: feruente vero Solis aestu, eius aqua gustu amara est. ¶ Zis. IS in Atlantis montibus à Zanaga populo habitatis nascitur, ac per montes pluri mos in Meridiem labens, Gerseluin ciuitatem praeterfluit, deinde rura Chenegae Metgarae & Retebae irrigans, territorium Segelmessae ci uitatis ingreditur, cuius quoque possessiones alluit: hinc in desertum iuxta Sugahila castrum profluit, atque exinde lacum in medio arenae for mat omni habitatione vacuum, quem tamen obire solent Arabes venatores, quod hoc in loco maximam praedam agant. Gir. IR flumen in Athlante pariter exortum T per deserta aliquot Meridiem versus lapitur, & Benigumi populos irrigans, in medio deserti lacum pariter efficit. In principio nostri operis, cùm de Nigro flumine in Africae diuisione mentionem habuerimus, superfluum erit hic repetere: quare ad Nili descriptionem transeamus. Nilus. Irabilis est profectò Nili cursus, stupen dis animalibus ac monstris refertus, cuiusmodi sunt equi & boues marini, cro codili, atque id genus aliae crudeles ferae, vt inferius recensebimus, quae nec Romanorum nec Aegy ptiorum saeculo tam noxiae erant vt hac tempestate: verùm deteriores effectae sunt, ex quò Machumetani Aegyptum occuparunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
