Latin
E FLVMINA NVMIDIAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 289
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit Meshudius in opusculo rerum memorabilium sui temporis, inuentam esse Humethi Thanlonis filij saeculo, qui Gisaris Mutanichil Bagadedae Pontificis in Aegypto Suppraefectus Anno Hegirae CCLXX. exstitit, plumbeam statuam magnitu dinis crocodili, in ruderibus delubri Aegyptiaci, notis hieroglyphicis insignitam, certisque constellationibus aduersus crocodilum obnoxiam, quam cum Suppraefectus disrumpi iussisset, cro codilos hominib. insidiari coepisse. Verùm qua ratione crocodilos ab Alcairo ad mare vsque Medi terraneum non esse perinde noxios eueniat, penitus ignoro: cùm ij qui aduerso flumine ferun tur, plurimos homines occidant ac deuorent. Sed vt ad Nilum reuertamur, quadraginta dieb. vt diximus, crescit, hoc est, ad decimum septimum mensis Iunij: ac totidem decrescit. Nam in superiori Aethiopia cùm in Maij initio densissimè pluat, aquę cursus per integrum Maium &Iunij partem priusquam Aegyptum perueniat, retardatur. De origine verò huius fluuij variae sunt opiniones, omnesque incertae. Nonnulli in Lunae montibus ortum ducere affirmant, alij ex incultis planicieb. ad radices praedictorum montium, ex plurimis fontibus magno interuallo ab inuicem dissitis scaturire. Caeterum priores affirmant Nilum maximo impetu ex montibus praecipitem in subterraneos meatus ferri, eosque fontes efficere. Vtraque harum opinionum falsa est: neque enim quisquam vidit vnde Nilus trahat origine. Mercatores Aethiopes, qui in Dancala oppido negotiantur, asserunt Nilum Meridiem versus in maximum lacum ita distendi, vt quà cursum ferat, dinosci nequeat: atque hinc in plurimos ramos secari, qui per diuersos alueos discurrentes, ad Occidente &Orientem extenduntur, &viatores ne varios flexus possint circumire, impediunt. Affirmant quoque multi Aethiopes planicies pariter vt Arabes incolentes, eorum plerosque nonnunquam camelos quo tempore in Venerem feruntur amissos, Meridiem vertus circiter mille passuum milib. quaesiisse, perpetuoque eodem modo Nilum vidisse, hoc est, in frequentes lacus ramosque dispersum, atque plurimos montes desertos ac steriles inuenisse, in quibus Meshudius reperiri smaragdos ait: quod mihi verisimilius habetur, quàm de syluestrib. hominibus, eodem teste, velut capreolis oberrantibus, atque in deserto herbis more ferarum vescentib. Quod si omnia referrem, quae nostri Historici fabulose de Nilo dictarunt, Lectori taedium incuterem.