# De totius Africae descriptione 292.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 292.1 to 292.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/292.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/292.1

dissitam, octidui ad summum spacio procurrit: verùm ea negotia obeuntes, viros itineris per deserta expertos esse conuenit, qui infra quingentos aureos in singulas pro fectiones non exigent. Sub Veris initium in Venerem propensi, non modò se mutuò offendunt, verùm homines à quibus iniuria olim affecti fuere, leuiorum etiam ictuum reminiscentes, capitaliter insectantur: & si quenquam dentibus arripere possint, in aërem erigunt, ac humi deiectum pedibus proculcant, atque in hoc furore diebus quadraginta permanent. Famis patientes, adeò sitim tolerant, vt potu absque incommodo diebus quindecim abstinere possint: nociturus alioquin si camelarius triduo absoluto aquam illis por rigat, quòd singulis quinis aut nouenis diebus consueto more potentur, vel vrgente necessitate quindenis. Sunt & cameli natura benigni, & hu mano sensui aliquatenus participant: nam si quan do inter Aethiopiam & Barbariam diei iter solito diutius protrahatur, camelos defatigatos flagris incedere non vrgeant, verùm certas cantilenas occinunt, quarum suauitate demulsi, iter tanta velocitate prosequuntur, vt nec illos cursu insequi valeant. Vidi ego in Alcairo camelum ad sonum tym pani saltare, quam artem à magistro edoctus paucis referre libet. Camelus seligitur iuuenculus, quem per horae dimidium in loco instar hypocausti praeparato, cuius pauimentum igne calefactum sit, constituunt: tum pulsante quodam foris tympano, camelus non soni, sed ignis gratia, quo pedibus offenditur, tum crus vnum, tum alterum modo saltatorum erigit, cui exercitio per annum vel menses decem assuetus, in publicum deductus, audito tympano, temporis quo calorem sub pedibus sentiit reminiscens, confestim saltat, ac supra idem pauimentum consistere existimans se in pedes erigit, & saltare videtur: atque ex vsu naturam formans, perpetuò hoc obseruat. Alia pleraque de hoc animale narrare possem, quae breuitatis gratia omitto. ¶ Equus Barbaricus. Quis Barbaricis haec appellatio per Italiam totamque Europam indita est, quòd ex Barbaria proueniant, sintque cuiusdam equorum generis, qui in iis regionibus generantur: verùm qui eam opinionem sustinent, fallun tur: equi enim Barbarici ab aliis nullatenus differunt: sed equi tam pernices & agiles, Arabico idiomate per Aegyptu, Syriam, Asiam, Arabiam Desertam, ac Felicem, dicuntur equi Arabici: aiuntque Historici hoc genus equorum syluestrium, per Arabię deserta oberrantium, ab Ismaelis tem pore ab Arabibus perdomitum, tanto numero accreuisse, vt Africam ferè totam oppleuerint: quae opinio vera dinoscitur, quum & nostro saeculo perplurimi syluestres equi in Africae, & Arabiae desertis reperiantur. Quin & ipse pullum equinum in deserto Numidię pili albi, crispisque supra collum crinibus vidi.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
