Latin
DE PISCIBVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 299
Unproofread scanNot analysed yet
Asserunt plurimi ex nostris Historicis masculum aquilam plerunque cum lupa coire, &grauidare, quo coitu mirum in modum tumefacta crepat, prodeunte hinc dracone, qui rostrum &alas volucris, caudam serpentis &pedes lupi, pellem verò serpentis versicolorem gestat. Non potest supercilia erigere, atque in speluncis degit. Hoc monstrum tametsi non viderim, publica tamen fama certum est in Africa inueniri. ¶Nesir. Esir maxima Africae volucrum, corpore gruem excedit, rostro tamen, collo, &cruribus breuior. Inter volandum adeò excelsè in aërem se attollit, vt conspici nequeat, &si quod animal mortuum videat, subitò se demittit. Longissimam ducit vitam, plurimosque vidimus propter senium implumes: quare pennis decidentibus, ad nidum tanquam recens nati redeunt, &à iunioribus aluntur. Itali vulturis appellatione nuncupandum censent, cuius tamen diuersum sentio. Habitant in altissimis rupibus &summitatibus incultorum montium, praecipuè in Atlante: capiuntur tamen ab iis qui locorum notitiam habent. ¶Beri, seu Accipiter. Bexi Dig Ezi qui Latinis Accipiter, in Africa magno numero reperitur. Caeterum praestan tiores sunt candidi, quos in certis montibus deserti Numidici capiunt, quibus gruibus insidiantur. Horum diuersae sunt species: nam aliis perdices &coturnices, aliis lepores praehendunt. ¶Vespertilio. OEdas has volucres, lucisque osores per totum orbem inuenire licet: in certis tamen Atlantis specubus plurimos reperias ad columbae &lius magnitudinem acceden tes, pręcipuè in alis: quas licet ipse non viderim, audiui tamen ab innumeris isthic haberi. ¶Psittacus. N Aethiopię syluis frequentes sunt Psittaci varij coloris: caeterum praestantiores &qui perfectius humanos accentus exprimunt, sunt virides. Qui columbae magnitudinem referunt, diuersis coloribus vestiuntur: nempe rubro, niaro ac cinericio, sed ineptiores verbis exprimen dis, licet vocem habeant suauem ac dulcem. †Locustae. Ocustarum plerunque tanta conspicitur in Africa frequentia, vt volantes instar nebulae Solis radios operiant. Arbores ipsas pariter cum frondibus ac fructu esitant. Discessurae oua relinquunt, quibus aliae (tametsi non volent) pullulant, &quibus in locis offenduntur, omnia ad cortices arborum exedunt, magnamque annonae caritatem praecipuè in Mauritania relinquunt. Verùm Arabiae desertae &Libyae populi, locustarum aduentum pro foelici habent omine: nam vel elixas, vel ad Solem desiccatas, in farinam tundunt atque comedunt. Haec habui quae de auibus &animalibus in Eu ropa non existentibus, aut ab iis aliquatenus dif ferentibus, in scripta referrem: quare vbi nonnihil de mineralibus, nonnullisque Africae arboribus &fructibus attigero, operi colophonem imponam.