# De totius Africae descriptione 3.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/3.1

Deinde & palatia quamplu rima suae aulae nobilibus exstrui iussit. A porta verò Occidentali vsque ad Orientalem ciuitatis forum esse voluit, cuius tractus & longitudo mille propemodum & quinquaginta passus explet, ar tificum & mercatorum officinis interius dispo sitis. Ad portam Occidentalem custodibus amplissimam porticum aedificauit, in qua se perpetuò ciuitatis contineret custodia. Non procul hinc duo constituit equilia, quae trecentos facilè capere possent equites, quos in regiae suae protectionem alebat. In tertia vrbis parte se regij sa tellites atque stipatores continebant, qui ex Orientali plaga ferè omnes venerant, neque praeter arcus alia habebant militaria instrumenta, nam tum temporis nullus erat in ea regione balistarum vsus, quibus à Rege satis amplum enumerabatur stipendium: modò autem hic locus tem plis & hypocaustis elegantissimis, magnoque sum ptu exstructis refertus est. Iuxta Palatium Regium sunt Monetariorum aedes, quae interius habent aream quadrangularem, fabricatis vndi quaque porticulis, in quibus degunt monetae signatores. Est & alia porticus in medio areae, in qua sedet monetariorum praefectus, cui perpetuò adsunt Scribae & Notarij. Hic enim quemadmodum & aliis multis in locis, quicquid emolumenti colligitur, in vniuersum ad Regem redit. Huic loco confines sunt Aurifabrorum officinae, quorum Consul sigillum & typos monetarum conseruat. Fessae nec annulus, nec aliud quidpiam ex auro vel argento fabricari potest, nisi metallo prius sigillato: grauissimè enim in praeuaricatores animaduertunt. Verùm sigillato metallo, quicquid inde conficitur, ac si moneta esset, expenditur. Maxima autem Aurifabrorum pars qui Fessam nouam inhabitant, Iudaeis constat, vasaque aurea & argentea ad Fessam antiquam loco quodam non procul ab aromatariis sito deferunt ac vendunt. In Fessa nanque antiqua, nec aurum, nec argentum cuditur, nec Mahumetanis eam exercere artem licet, quòd foe neratores habeant, qui opus aliquod argenteum vel aurum carius reuendunt, quàm pro ratione ponderis, quanquam id Iudaeis ab vrbis rectoribus conceditur. Reperias hîc quoque nonnullos qui ciuium tantùm vasa conficiunt, quibus tantùm pro laboris ratione merces numeratur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
