# De totius Africae descriptione 3.5-6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 3.5 to 3.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/3.5

Eam vrbis partem quam Regij olim Stipatores inhabitabant, hodie ludaei occupant: hisce enim tem poribus Reges eo satellitio non vtuntur. Iudaei denique prius Fessam veterem incolebant, verùm post Regis alicuius fatum, à Mauris expilabantur: quare Abusabid Rex illos in nouam Fessam migrare iussit, illisque tributum annuum duplicauit. Hi igitur in praesentem vsque diem in hac ciuitate longum admodum occupant vicum, in quo suas habent officinas & synagogas, accreuitque in infinitum illorum numerus ab eo potissimum tempore, quo ab Hispaniis eiecti sunt. Hi ab omnib. summo habentur contemptui, neque cuiquam calceis vti licet, sed soccos sibi iuncis marinis con ficiunt. In capite dulipanum gestant nigrum, siquis pileum gerere velit, huic panniculum quen dam rubeum annectat oportet. Enumerat Fessae Regi aureos quadringentos in singulos menses. Tandem spacio annorum centum & quadraginta fuit haec ciuitas moenibus cincta munitissimis, exornata templis, collegiis, palatiis, aliisque id ge nus ad ornandam vrbem accommodis, adeo vt plus in expolienda vrbe quam in moenibus cingenda con sumptum esse crediderim.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
