# De totius Africae descriptione 3

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/3

Sunt ex Italis qui putent viros dotem praebere mulierib. verùm ij harum rerum omnino sunt ignari. Sponsus suam ducturus domum sponsam, primo tabernaculum ligneum octogonale serico tectum intrare iubet, in quo à barulis defertur comitan tibus parentibus & affinibus, multo cum tubarum ac tibiarum somtu, tympanorumque strepitu, necnon maximo facium numero: praecedunt sponsi affines cum facibus, sponsae verò sequuntur: sic maximum itur ad forum, temploque praeterito, sponsus socerum & reliquos omnes la lutat, domumque quantum potest properat, atque in cubiculo sponsae aduentum praestolatur. Pater, frater, & patruus, sponsam ad cubiculi ingressum deducunt, pariterque omnes matri sponsi tradunt: quamprimum verò sponsa cubiculum ingreditur, maritus pede suo vxoris pedem tangit, statimque ambo recluduntur. Interim apparatur conuiuium, & foemina quaedam pro foribus expectat, donec deuirginata sponsa hic linteolum sanguine tinctum illi porrigat, quod ma nu gestans hospitibus ostendit, alta voce clamans virginem hactenus incorruptam fuisse. Hanc cum aliis quibusdam foeminis, primò sponsi, deinde sponsae quoque parentes, excipiunt splendidè.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
