Latin
&DE MINERALIBVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 301
Unproofread scanNot analysed yet
Amoenitate &suauitate praeter modum excellit, ad magnitudinem paruorum cucumerorum assurgens. Ferunt Machumetani doctores huius fructus comestionem Deum primis parentibus interdixisse, quod vbi comedissent, retecta verenda eius fructus foliis, ei rei inter plantas reliquas aptissimis, operuere. Magna copia Selę Fessani regni oppido proueniunt: verùm in Aegypto, maiori: praecipuè Damiatae. ¶Caßia. Rbores Cassiam producentes sunt crassissimę, habentque folia Moro persimilia. Florem gestant latum &candidum, tantumque fructuum producunt, vt plurimos ante maturitatem, ne disrumpantur, tollere oporteat. In Aegypto saltem proueniunt. ¶Terfer Erfez, radicis potius quàm fructus appellatione dicenda venit, tuber similitudine refert, cęterum aliquantò crassior. Album gestat corticem, calidis arenosisque in locis proueniens. Quo in loco iaceat, ex tumore soli aliquantùm disrupti cognoscitur. Nonnulli magnitudine iuglandem, nonnulli malum citreum referunt. Medici, quibus camha nuncupatur, fructum refrigeratiuum affirmant. Prouenit abundè in desertis Numidiae, quo Arabes aequè libenter vescuntur atque saccharo. Prunis assatam, deinde emundatam, pinguique iusculo decoctam, in deliciis ponunt. Arabes aqua aut lacte elixam comedunt. Nascitur quoque vbertim in arena iuxta Selam oppidum. De dactylo cùm affatim in Segelmessa Numidiae dixerimus, nihil impraesentiarum tractaturi sumus. Ficus Aegyptia, quae Aegyptiis Giumeis. Aeteras refert ficulneas tum arbore, tum foliis, verùm sunt procerae &altissimae; fructus verò ramis inter folia non innascuntur, hoc est, in gemmarum extremitatibus, sed ipsius arboris trunco, vbi folia non nascuntur. Aliarum ficuum saporem retinent, multo crassiori cortice, &coloris punicei. ¶Ettalches arbor. Rbor est excelsa &spinosa, foliis iuniAperum referens, liquorem emittit mastichae persimilem, quo Africani pharmacopolae mastichen adulterare solent, nam colorem eundem habet, &nonnihil odoris. Reperitur quoque similis in desertis Libyae, &Numidiae, &Nigritarum regione: verùm Numidiae arbores cùm secantur in medio, ligni eundem candorem quem caeterae arbores referunt Libyae, punicei: Nigritarum verò regionis arbores intus nigerrimę sunt. Ea porrò nigra medulla Italis Sangu appellatur, ex qua fiunt instrumenta Musica. Punicea Medici Africani in morbi Gallici curationibus vtuntur, vnde &Gallici morbi lignum vulgariter appellitant. ¶Taurarghenta radix. Eperitur ad Occidentalem ripam Oceani. Odorem emittit odoriferum. Eam Mauritani mercatores in regionem Nigritarum exportant, qua ceu praestantissimo suffimento vtuntur, quod nec deflagrare, nec igni admouere conuenit: nam in aedibus asseruata, spontaneum ex se ipsa reddit odorem. Eius radicis sarcinam apud Mauritanos sesquiaureo vendunt, quae in regionem Nigritarum exportata, octoginta aut centum aureis, &pluris nonnunquam venundatur. ¶Addad radix. Erba est amara, eiusque radix adeò venenata, vt vnica eius aquae distillatae drachma hominem intra horę pacium necare possit, quod foeminis ipsis in Africa notiss. est.