Latin
31.5 to 31.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 31.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Id tamen tempus quod inter decimum quintum Augusti ac decimumquintum Septembris includitur, ab antiquis totius anni furnum appellitari consueuit, eò quòd ficus, mala cotonea, atque id generis fructus ad maturitatem perducere solet. A decimoquinto Nouembris die prin cipium hyemis numerant, quam in decimumquar tum Februarij diem protrahi volunt. Ad huius initium eam arare terram incipiunt, quae in planicie est: in montibus verò, Octobri mense agri culturam exercent. Certissimum sibi Africani persuasum habent, annum quadraginta dies habere calidissimos, quos à duodecimo Iunii initium su mere volunt: contraque totidem &frigidissimos, quos à duodecimo Decembris die inchoare dicunt. Aequinoctia ad decimum sextum Martij, similiter &ad decimum sextum Septemb. Solstitia verò ad decimum sextum Iunij atque ad decimum sextum Decembris diem constituunt. Hanc regulam accuratissimè seruant, cùm in agricultura atque nauigatione, tum &in planetarum domos atque situs inuestigando: haecque atque simi lia ad ipsam rem conducentia, mox pueris ab ipsis aeui rudimentis edocta curant atque instillata. Multi sunt Africani rustici, qui cum nunquam ne literas quidem norunt, disertissime tamen de rebus Astrologicis disputant, rationibusque validissimis argumenta comprobant. Quicquid hac in re cognitionis habent, id ad illos è Latinis mana uit fontibus: menses quoque ad eum, quo Latini, appellant modum. Exstat &penes hos ingens quoddam in tres diuisum partes volumen, Thesaurum agriculturae vocant. Hic iis temporibus è Latino in eorum linguam versus est, cùm Man sor apud Granatas rerum potiretur. In hoc thesauro omnia reperiuntur, quae ad agrorum culturam pertinere videntur: veluti temporum varietas, serendi modus, multaque id genus similia, quae nec hodie Latinus sermo, ex quo desumpta sunt haec, continere puto. Quicquid vel Africani vel Mahumetani habent, quod ad illorum vel lerem vel fidem pertinere videtur, id omnino ad Lunae cursum computatur.