# De totius Africae descriptione 33.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 33.1 to 33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/33.1

¶ De huius populi vitae breuitate atque longitudine. Niuersus ille de quo locuti sumus Barbariae populus ad annum. 65. aut. 70. pertingit, pauci verò hunc numerum excedunt. Nisi quod in illis montibus quosdam vidi qui 100. attigerant annum, nonnullos etiam qui & eum se egressum di cebant, illis senectus erat vegetatiss. atque florentissima. Quin & quosdam hîc inuenias octogenarios qui agris arandis, vineis amputandis, ac bellis gerendis validissimi sunt, ita vt etiam sępissimè iunio res illis dare palmam coguntur. In Numidia, hoc est in regione illa dactilitera, longissimę sunt aetatis, sed maturius illis dentes excidunt, ac mirum in mo dum oculorum acies rumpitur. Quod eam ob caus sam euenire credibile est, quia assiduò dactylis ve scuntur, quorum dulcedo atque vis natiua dentes sen sim euellit: tum quòd puluis atque arena subsolano vento in aërem redacta, oculos intret, ac tandem visum miserè deprauet. Qui Libyam incolunt ali quantulò breuioris sunt vitae, robustiores tamen ac validissimi ad annum perueniunt. 60. quanuis corpore sint graciliores atque macilentiores. Nigritę his omnibu. breuiorem degunt vitam, at maximus illis semper vigor, maximaque dentium omnium firmitas ad extremum vsque vitae diem: sed nulla gens his ad luxuriam procliuior, quo vicio & Libyae atque Numidiae incolae maximè inficiuntur. Barbari verò his omnibus imbecilliores sunt. q Mor¶ Morborum, quibus afficiuntur Africani, genera. Vius regionis puelli, nonnunquam & prouectioris aetatis mulieres, alopecias patiuntur, qui morbus aegre admodum ab his diuelli potest. Frequens illis dolor capitis, qui nullo etiam febris accessu eis accidere solet. Non paucos dentium quoque dolor offendit, quem inde contractum opinantur, quòd immediatè sumpto iure calido, aquam bibant frigidam. Cruciantur & interdum maxima stomachi aegritudine, quam ob imperitiam, cordis dolorem vocant. Vexantur item indies totius corporis interno quodam cruciatu, idque propter continuum aquae potum. Neque desunt his frequentes articulares morbi atque podagrae, quae ex eo nasci creduntur, quod plus ęquo humi sedeant, quodque nunquam pedibus calceos adiungant. Quidam magnates sibi podagram ex nimio vino, cibisque delicatioribus contraxerunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
