# De totius Africae descriptione 36

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/36

Nihil excogitari potest auarius hoc populo: nec multos hic reperiri posse puto, qui aut ciuilitatis, aut hu manitatis, aut etia religionis ergò, exterum quendam ignotum suo dignentur hospitio. Iniuriarum memores, beneficiorum autem planè immemores semper fuerunt. Animus illis perpetuò turbarum atque dissidiorum plenus, sic vt nunquam aut rarò admodum aures cuiquam benignas prębere velint, idque inde factum volunt, quòd impense lu cro intenti vilissimo, nunquam aut humanitatem, aut ciuilitatem aliquam discere potuerunt. Pastores illius regionis, miseram, laboriosam, calamitosam atque inopem viuunt vitam, rudiores sunt, furtis, perfidiae atque brutis moribus planè natos dicas. Adolescentibus omnibus licet & amica & amore frui vario, donec ex omnibus vnam sibi in matrimonium delegerint. Quin & pa ter filię procum benignissime excipit, vt vix cre dam quenquam quanuis magnatem, ex his sibi virginem in vxorem ducere: quanquam hanc viro coniunctam nemo praeterea ambiat aut inuiset, sed nouos sibi quisque aliunde parat amores. Horum maxima pars neque Mahumetani, neque Iudaei sunt, neque Christiani, vixque in his vel fidei alicuius scintillulam quis inuenire poterit. Nulla habent templa, nullas omnino orationes, sed ab omni planè pietate alienissimi, vitam agunt beluinam: & si cui fortasse melior mens afflauerit, cùm neque legislatorem habeat, neque syncerioris fidei institutorem, aliorum vitam atque mores sequatur necessum est. Numidae omnes rerum omnium cùm naturalium tum domesticarum ac politicarum imperitissimi, proditionibus, insidiis, caedibus, furtis atque rapinis addictissimi. Ea gens cùm sit vilissima, nullum apud Barbaros tam vile aut abiectum reperiri munus potest, quod non vel lubentissimè obire velit. Inter illos ple rique latrinas euacuant, alij culinaria curant, alij stabularios agunt, alij id genus similia exercent. Qui Libyam incolunt, beluino etiam viuunt more, literarum bonarumque artium negligentissimi atque ignari, furtis se prorsus atque rapinis dedunt. Nulla illis religio, nullę leges, nulla denique vitae regula, sed fuit ac erit semper vita illis miserrima atque infoelicissima. Nulla tam horrenda excogitari proditio potest, quàm illi lucri caussa perpetrare non ausint. Totam vitam aut nequissimis negociis, aut venationibus, aut bellis transigunt, neque calceos gestant, neque vestes. Nigri tarum regionis incolę beluino etiam viuunt more, à rationis vsu, ab ingenij dexteritate atque ab omni arte alienissimi, nihil omnino meliorem vitam ducunt, quàm si nunquam inter feras aliud quicquam pręter syluas vidissent. His numerosus satis meretricum grex est, vnde & quam vitam degant, facilè quis colligere poterit, nisi fortasse aliquantò se melius habeant, qui famosiores vrbes inhabitant: hos enim paulò propius ad humanitatem accedere, credibile videtur. Nec me latet quàm meipsum dehonestem, quum talia de Africa scribam, cui & vitae initium & educationis meae bonam partem debeo: verùm hac in re nullam omnino purgationem quaero, praeter vnum illud historiographi officium, seriam vbique in scribendo veritatem, quae si cuiquam adulari videatur, in vicium vertitur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
